# Hierozoicon. Vol. 2 432.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 432.1 to 432.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/432.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/432.1

Explicatio verborum Mosis rant. Proinde amnis, tanquam illorum crimine con taminatus, videtur hujus criminis poenas ab illis repo scere, & primò pro aquis dat sanguinem, εἰς ἔλεγχοι νηπιοκτόνου διατάγματος, ad redargutionem mandati infanticidae, ut habetur Sap. 11. 7. Secundò pro pisci bus eractat illis idem fluvius ranarum multitudinem Sap. xix. 10. Nec desunt, qui ranas per domos reptitantes, coaxantes, atque in stratis jacentes, infantum incessum, vagitum, atque in cunis quietem volunt aliquo modo adumbrâsse, ut ipsa poena crimen admissum illis in memoriam revocaret. De quo consule inprimis Theodoretum in Exodum Quaestione decimâ nonâ. Utut sit, etsi rana non videatur animal usque adeò maleficum, cùm neque morsu, neque veneno noceat, gravis tamen fuit haec plaga, nec sensuum corporis ullus est, cui molesta non fuerit ranarum tanta multitudo. Horrendum enim erat spectaculum, non solùm agros, sed & urbium plateas, atque ipsas domos videre tam turpi agmine scatentes. Et aures fatigabat continua coaxatio. Nec palato sapiebant 20 Nocturnam quoque cibi illarum contactu foedati. quietem inter turbabant tam importunae σύκοιτοι. Teter denique mortuarum odor saevam Mephitim exhalabat. Haec incommoda graphicè describunt Judaei duo sermonis elegantiâ Graecis haud quâquam inferiores. Prior Philo sic habet libro primo De vita Mosis, Bατράγων πληθὺς ἀνέρπει τοσαύτη, ὡς μὴ μόνον ἀγρᾶς, καὶ πᾶσαν τὴν ὑπανθριον, ἀλλὰ πρὸς τούτοις ἐπούλεις, οικίας, ἱερὰ πάντα, ἰδιωτικον, καὶ δημόσιον τόπον πεπληρῶσθαι· Rana rum tanta vis prorepsit, ut non tantùm fora compleret & sub dio quidquid erat, sed etiam villas, domosque, ac ipsa templa, & tam privata, quàm publica omnia. Et paulò post, Μήτʼ οὖν ἔξω προελθεῖν ἔνεκα τοῦ προκατέ χεθαι τοῦ σενωποὺς, μήτε ἔνδον δυνάμενοι μένειν· καὶ γὰρ τὰ ἐν μυχοῖς ἤδη προκατειλήφειετα, ἄγρι καὶ τῶν ὑψηλοτάτων ἀνέρποντες ἐν ἑχάταις ἥ τʼ συμρόραις, καὶ σωτηρίας ἀπογνώσει. Itaque cùm neque foras (Aegyptii) progredi possent, viis jam occupatis, neque intus manere; quia rana jam intimas aedes repleverant, usque ad summas contignationes adrepentes, ad incitas redacti erant, & de AG salute desperabant.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
