# Hierozoicon. Vol. 2 442

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, ENSIDI SIN DDVPIDI SIN INXIDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/442

Proinde ad insulam Baharain pertinere certum est haec Andrea Bellunensis ALGEMEN est regio, quae incipit ab exitu sinus Rubri maris usque ad principium sinus Persici in quo est dictus locus DUO MARIA non multùm distans ab insula Ormus (imò centum circiter leucis) Et in loco DUO MARIA dicto expiscantur margaritas caeteris praestantiores. Sed illa insula cur sic vocetur non satis constat. Nam locorum incolae varia comminiscuntur. Sed nihil tam verissimile, quàm quod nonnulli asserunt, potionem ejus olim in longam chersonesum fuisse exporrectam, quam mare demerserit. Cujus rei judicio sint duo fontes hodieque in medio mari ebullientes. taque διθάλασος dici potuit haec chersonesus, & ex illa toto insula, eò quòd idem mare tanquam in duo divideret. Utut sit, ab hac eadem insula margaritam Aethiopes sCE: babario vocant, quasi Bahariensem dixeris. Exempla vide in Aethiorica Novi Testamenti Paraphrasi Matth. vii. 46, &c. Arabiae portum katar huic insulae Teixeira scribit ad Meridiem opponi, & distare decem leucis. An katar est Ptolemaeo Καδάρα πόλις Λιταιαων Kadara Aetaorum urbs, malè carada interpretibus. Cui opposita Baharain. quae olim insula Θαρώ posset esse S Arabicè dicta sit insula dar, id est, Margaritarum, Unde Graecorum Θαρῷ. Ut in Suida Θενσάρης Bacchi nomen pro Arabico Dusares. Et Dorice ψυθος in Eustathio pro ψεδος. Contrà quàm Deus perdo, gaudeo, pro Graecis Διὸς, πόρθω, γαθέω. Jam cùm Num. xi. 7. Manna legitur speciem habuisse τῦ 12, bedolach, id apprimè conveniet si nomine bedolach margaritam intelligamus, cum Manna & album fuerit & rotundum, quae duo sunt in margarita maximè insignia. Album fuisse scribunt Graeci interpretes Exod. xvi. 14. Καὶ ἰδὲ ἐπὶ πρὸς ω πον τῆς ἐρήμου λεπτὸν ὡστεὶ χριον λευκόν. Nempe is est Mannae color nativus, ut omnes scribunt, & patet ex αυτο ψία, ac proinde ibidem cum pruina confertur. Et OBOND, id est, rotundum, fuisse scimus ex ipso Mose ubi suprâ. Neque est quod haec expositio tanquam nova rejiciatur. Nam, quod neminem observâsse miror, Talmudici Doctores hunc ipsum locum explicantes in Joma capite octavo fol. 73. a. Mannà fuisse licunt 1773709 32bi 13 QUV rotundum ut coriandrum, & album ut margalith, id est, ut margaritam. Et Baal Hatturim in Geneseos caput secundum in hunc Numerorum locum excurrens, conjectat Mannae tribui speciem in bedolach, ni D D Γ quia preciosi lapides, & margaritae cum Manna descendebant. Arabum quoque versiones, una Leidae, altera Parisiis editae, in reliquis diversissimae, tamen hìc συμρυνοῦσαι, in utroque Moses loco pro allulus, id est, margaritam. Ita etiam duae b73 habent manu-scriptae quas in Suecia percurri Num. xi. 7. Quamvis in locarbuncule.) chrylum, altera co Geneseos una stallus habeat. Saadia quoque bedolach fuisse margaritam docent haec Aben Ezra in Genesim, prim Des Dhny op. Dua O n on um de Dono Dixit (Saadias) Gaon voce BEDOLACH Capillos rotudos designari ex aquis educi solitos, quibus, quia tenues sunt Mannae grana conferuntur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
