Latin
446.1 to 446.5
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 446.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Indidem veteres πινικὸν vel pro ipsa pinna sumunt, vel potiùs pro margarita. Ptolemaeus libri sexti capite septimo Σύαγρος ἄκρα Σαχαλίτων ἐν τῷ Σακαλίτὴ κόλπῳ, ἐν ᾧ κολυμβησις πινικοῦ· Syagrus, arx Sachalitarum in Sachalite sinu, in quo piscatio pinici. Et libri septimi capite primo, Κομάρια ἄκρα, καὶ πόλις Καρίων ἐν κόλπε Κολχικῳ, ἐν ᾧ κολυμβησις πινικοῦ Comaria, arx urbs Careorum in sinu Colchico (hodiè Cochin) in quo piscatio pinici. Arrianus in Periplo maris Erythraei de Apologo &Ommana Persici maris Empriis, Bis. φέρεται δὲ ἀπὸ ἑκατέρ ὧν τῶν ἐμπτρίων εἰς τε Βαρύγαζαν καὶ εἰς Ἀραβίαν, πινικὸν πολυ Affertur ab utroque em porio in Barygazam &Arabiam multum pinicum. Et de maritima regione prope Colchos. Ἐν ἢ κολύμβηεὶς ἐσιν ὑπὸ τὴν βασιλέα Πανδιονα πινικοῦ; In qua pinici piscatio est sub Pandione Rege. Et paulò post de regione: Comare ad Colchos, ἐν ἢ κολύμβησις τοῦ πινικοῦ ὅσιν. Item Ἐν ἐνὶ τέπῳ τερόνεῖται (lege προνεται) παρʼ ἀυτὴν τῆς Ἡπιοδώρου συλλογομενον πινικον· φέρονται γὰρ ἐξ ἀυτῆς σινδονες ἐβαργαρίτιδες (ege μαργαρίτιδες) λέγομεναι. In uno loco perforatur pernicum, quod colligitur juxta ipsam Epiodori insulam. Indè enim afferuntur findones margaritides dictae; quia ex pinicio, seu margaritis consertae. Et de Taprobana, Γίνεται δὲ ἐν δυτῇ πινικὸν. In ea autem nascitur pinicum. Et ubi de Gange fluvio, Ad quem est emporium Ganges, ejusdem cum amne nominis, per quem affertur malebathrum, &Gangetica nardus, καὶ πινικὸν, &pinicum. In locis, quae citavimus, πινικον non esse concham, sed ipsam margaritam, ex eo patet, quòd περονεῖσθαι, &inter pretiosas merces φέρεσθαι, vel ἐκφέρεσθαι legitur. Proinde in Arriano concha non dicitur πινικὸν, sed πινίκιον κόγχον· cùm de sinu Persico scribit, Πλεισται κολυμβήσεις εἰσὶν τοῦ πινικίου κόγχυ. Multae (ibi) sunt piscationes piniciae conchae. Itaque ex πίννα, vel πίνα, quod animalis nomen est, primò fit πινικὸν, id est, margarita, deinde Adjectivum πινίκιος, unde πινίκιον κόγχον concha pinicia, seu margaritifera. Et in Philoxeni Glossis, pro Πίνινον, Marinum, utrâque voce mendosâ, rescribendum Πινικὸν, Margaritum. Ut in optimis illis, quas citat Salmasius in Solinum paginâ 1125. Πινικὰ, Margaritae. His, quae de pinna diximus, adversari videbitur Theophrastus, qui non in pinna, sed ἐν ὀστρέω τινὶ παραπλησίῳ ταῖς πίνναις πλὴν ἐλάτ.