Latin
455.1 to 455.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 455.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed inprimis id notandum est in feremia non dici Nazaraeos facie rutilâsse, multò minùs genis, aut labris sed corpore. Ita enim habe. Propheta, Oxy ION SYO Rutilis fuerunt corpore plus quàm peninim. Itaque non potest intelligi rubor propriè dictus, à quo labra fortasse, aut genae commendantur, non totum corpus. Et cum in juvenili corpore sola labra corallis colorem aemulentur, totum corpus eâ de causa cum corallio conferre tam sit absurdum, quàm totum Aethiopem ebori comparare quia est albus dentes. Concedamus tamen haec duo, quae falsa esse jam apparet; 1. feremiam agere de juvenili faciei rubore; 2. Hunc cum corallii rubore rectè conferri: non sequetur tamen corallium designari voce GD peninim: nisi hoc insuper supponas, nihil aliud hâc voce posse significari, quod faciei ruborem aequè bene exprimat. Hoc porrò esset falsissimum. Nam, ut de carbunculis taceamus, quos Junius hic intellexit, cur non accessit Bootius Syro interpreti, qui peninim reddidit SSO sardon, id est, sardam, vel sardiam Quippe ut corallium, ita &sardium rubere in confesso est. Hinc Orpheus in Achate σάρδιαθʼ αἱματόεντα Sardiaque sanguinea dixit. Et Theophrastus in libro De lapidibus, Τοῦ γὰρ σάρδιε τὸ μὲν διαφανὲς ἐρυθρότερον δὲ &c. Plinius quoque libri trigesimi septimi capite septimo sardium inter lapides rubros recenset. Et in India describit trium generum, rubrum, &c. Epiphanius item in libro De duodecim gemmis, Πρῶτο λίθος σάρδιος ὁ Βαβυλώνιος οὕτω καλούμενος. ἔστι πύρωπος τῷ εἶδει, καὶ αἱματοειδὴς. Primus lapis Sardius, quem Babylonium vocant, colore igneus, &sanguineus. Et Isidorus Originum libri decimi sexti capite octavo, Sardius dicta est, quòd primùm reperta sit à Sardis. Haec rubrum habet colorem. Itaque cum Apoc. iv. 3. Johanni Deus apparet in solio sedens. ὅμοιος ὅρασει λίθω ἴάσπιδι, καὶ σαρδίνῳ, aspectu similis lapidi jaspidi, &sardio, veteres ut iaspidis colore aqueo diluvium, quo prior mundus periit, ita rubro sardii colore ignem ultimi judicii, quo posterior absumetur significari volunt. In ea sententia sunt Victorinus Pictaviensis (si verè opus est illius) &Primasius in Apocalypsim.