Latin
468.1 to 468.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 468.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et N ibi dicun tur esse opus manuum artificis, non cujusvis sed aurifabri, cujus est monilia, torques, annulos, &minuta hujusmodi, quae ad muliebrem mundum pertinent, verbum est mulierem fabricare &concinnahis nugis exornare, re. Quin apud Arabes *sic exornari. Interim ut Hierony& in quinta &mus typi margaritum hic reddit, ità Os. li. 13. n. Chaldaeus &Syrus margarita interpretantur. Et vox eadem aliis est πίνωσις, quod ut πινικὸν videtur à pinna, vel pina factum: Aliis σάρδιον, aliis smaragdus, aliis ὅρμισκος, καθόρμιον, δεροπέδη, monile, torques, collare, aliis gemma in genere. Itaque nè fluctuarent amplius interpretes, illius ex Arabismo veram significationem aperire visum est Addam pro corollario passim in Scripturis Sapientiam margaritis aut conferri, aut praeferri, ut fob. xxviii. 18. Prov. iii. 15, &viii. 11. &XX. 15. Sed inprimis Euangelii doctrinam his Christi verbis Matt. xiii. 45. 46. Simile est regnum coelorum negotiatori quaerenti pulchras margaritas, &c. Regnum coelorum, id est, Euangelii doctrina ab Apostolis mox ubique disseminanda. Passim enim haec doctrina vocatur regnum Dei, ut Matth. iii. 2. In propinquo est regnum coelorum, id est, tempus quo gentibus praedicabitur Euangelium. Et Matth. vi. 11. de Johanne Baptista, Qui est minimus in regno coelorum, major est eo. In regno coelorum, id est, inter eos quibus Euangelium praedicandi munus incumbet. Et Matth. xxi. 43. Aufertur à vobis regnum Dei, ut detur populo qui ferat ejus fructus. Quod impletum Act. xiii. 46. cum Judaeis dicunt Paulus, &Barnabas, Vobis necesse fuit primum exponi sermonem Dei: postquàm autem illum repellitis, &c. nos convertimus ad Gentes. Hoc ergo Dei regnum, id est, Euangelii doctrina, cum margarita confertur non immeritò. 1. Nam si margaritae nobis è remotis locis, &ex ultimo oriente afferuntur, hanc doctrinam è coelis attulit qui vocatur Oriens ex alto Luc. i. 78. ἀνατολὴ ἐξ ὕψης. 2. Si cardor in margaritis magni fit, hic nobis offertur calculus candidus Apoc. ii. 17. per quem etsi fuerint peccata nostra ut coccinum, tanquam nix dealbabuntur, Es. i. 18. 3.