Latin
471.1 to 471.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 471.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. mo scribit in Exod. XXV. 4. coloris esse pro viridis. Et in Levit. xxi. 20. eodem nomine à Talmudicis vocari albuginem, quae pupillae obducitur propter similitudinem. Nugae nugacissimae. Nam morbus in oculo qui Leuit. xxi. 20. à Mose vocatur Ola, &à Paraphrastis &Talmudicis v. chilliz, &pilo, chalazon, est Graecorum χάλαζα, vel χαλάζιον, quod Aegineta definit ἄργου ὑγροῦ σύστασιν κατὰ τὸ βλέφαρον, concretionem lenti aut albi humoris in palpebra. Et Galenus in definitionibus περιφηρῇ τινα ἔνδθεν τοῦ βλεραρῆ πάρματα γεγραμμένα, ἔοικότα τῇ χαλάζῃ, rotunda quaedam tubercula in interiori parte palpebrae impressa grandini similia. Et Celsus libro septimo, vitium in valpebris, quod digito mobile hac vel illùc impellitur non dissimile illi quem κειθὴν vocant. Et Aetius tetrab. 2. Serm. 3. cap. 81. grandine affici dicit palpebras, cùm eversis ipsis rotundae quaedam eminentiae pellucidae grandini similes apparent, &quibus dissectis humor educitur ovorum albugini similis. At V chilzon, vel challazon potiùs pro conchae specie. Vox est merè Arabica, quâ cochlea significatur vel terrestris, vel aquatica. Vox extat in Avicenna lib. 2. cap seu de ostrea: chalazen In Damire capite Cy quomodo limacem vocat. In Arabico Dioscoride ubi (Gyλὶ] φυλ] est cochlea terrestris Graecè νοχλίας χερσεῖος. In Abenbitare, qui sic explicat, quid sit in Galeno cochlea, Simplicii libri undecimi OlAX capite trigesimo tertio, μαὶ ἐν ἐν ἄγιλε χὰρ φλάλα, 9 ΘολX! Animal quod vocatur (Graecè) κοχλίαι, &est genus quoddam e chalazon. In Paraphra si tabulae Cebetis, ubi Graeca, πανταχοῦ γὰρ ἐστιν αὐτῷ ἀσφαλεια, ὥσπερ τὸ Κωρυκιον ἄντρὸν ἔχοντι, undiquaque est in tuto, ut qui corycium antrum tenet, Arabice sic red Αλδρα ἀλλὰ γε γργὰλσ σδρ duntur λυ λων σαι σχιλα] φιλαν λι σα] Munitus est ab omni varte, ad instar chalazon (seu cochleae) quàm circumdat concha quae protegit eam. Arabi scilicet interpreti ignotum erat Corycium antrum. Putavit igitur aliud significari, nempe τοὺς κωρύκους, vel τα κωρυκια, quae in conchis suis tanquam in antro lateant. Κωρυκους, à Macedonibus vocari τας τραχείας κύγχας, asperas conchas ex Hegesandro docet Athenaeus libro tertio. Et Plinii libri trige.