# Hierozoicon. Vol. 2 472-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/472-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/472-2

sancto, & benedicto: Domine mundi, fratribus meis dedisti agros & vineas: At mihi dedisti montes, & colles. Fratribus meis dedisti terras: At mihi maria & amnes. Cui respondit Deus: Omnes fratres tui te agebunt propter chilzon (seu cochleam purpurariam) Dicitur enim (de Zabulonitis) Dent. xxxiii. 19. Thesauri absconditi arenae (supple eorum erunt.) Docuit intem Rabbi Joseph voce MBD, id est, thesauri, intelligi jub, chilzon, (seu purpuram) voce NDO est, absconditi, NIO tarith, (seu visces recentes) & chol seu arenae, vt vitrum album. Proinde in Lexicis, Talmudicis, aut Chaldaicis ferè quotquot sunt, SD vel PDD habetur pro pisce, ex cujus sanguine fit purpura vel hyacinthus. Absurdè cum ISU purpuram, aut conchilium non magìs significet quam BDO pisces recentes, aut hyr vitrum. Tantùm quia ex littorali arena, quae alioqui solet esse sterilis & infoecunda, magnas opes Zabulonitis accessuras promittit Moses, idque his tribus vocibus M. JO NQV thesauri absconditi arenae, Talmudici totidem beneficia enumerant quae illis indè rovenerint. Primo rubro purpuram, seu conchylium, ex cujus succo lanas in vestium usum imbuerint. purpurae enim, quamvis in petris frequentiùs, tamen etiam in arena proveniunt. Oppianus Halienticor libri primi versu 314. Πολλὰ γὰρ ἐν πέτρησι, τὰ δʼ ἐν ταμάθοιτι νέμονται, Νειεῖται, στρόμβων τε γένος, καὶ πόρρυραι ἀντα Multu A a a

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
