Latin
475.1 to 475.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 475.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pressit Gaza: Annos enim circiter sex purpurae vivunt: Et singulis annis eorum incrementum patet per orbes, quibus totidem quot annos habent, testa intorta cuniculatim in crepidinem desinit. Et Plinius libri noni capite trigesimo sexto, purpuram cum buccino conferens: Clavatum est (purpurae rostrum; ad turbinem usque aculeis in orbem septenis ferè, qui non sunt buccino: Sed utrisque orbes totidem quot habeant annos. De purpurae piscatione Talmudici obiter agunt in Tractatu De Sabbatho, cap. 7. fol. 75. a. ibi enim disputant an γυτὶ Πυιγου, qui piscatus chilzon, seu purpuram, inam premit atque contundit, violati Sabbathi sit bis reus aut semel tantum. Et plerique statuunt non nisi semel esse reum. Quia cum vivae purpurae sanguis, mortuae sanguini praestet, qui purpuram piscatus est, si non statim sanguinem exprimeret, de ea in vivis servanda semper esset sollicitus, quae cura llum torqueret &magis distraheret à Sabbathi obervatione, quàm si perimat eo ipso momento quo capta est. Quae illustrant haec Philosophi ubi suprâ: Σπουδάζουσι δὲ ζῶσας κóπτειν. ἐὰν γὰρ πεὶν κέπτει. πρτερον ἀποθάτῃ, συνεξεμοι τὸ ἄνθος, Dant operam ut vivas contun dant. Nam si priusquam tutuderis moriantur, florem simul evomunt. Quod his verbis Plinius ita sequitur ut non planè assequatur: Vivas capere contendunt, quia cum vita succum eum evomunt. Neque enim vivas capi, sed &vivas contundi dixerat Philosophus, quomodo &Talmudici. Fortasse Plinius scripserat, vivas captas contundunt. Vel pro ζῶσας κοπτειν, legerat in Philosopho ζῶσας κρατεῖν. Exstathius in libro quinto Iliad. mortem ab Homero vocari vult purpuream πορρυρεον θάνατον. non solùm propter sanguinem qui coloris est nigri seu purpurei, sed &Τὸν ἐκ μίας πλη γῆς ὡς καὶ ὁ Λιλιανὸς φησιν, ἱστορῶν τοὺς πορρυρέσς μίᾳ καταφορα χειρος τὴν ζῶσαν πορούραν συντρίζειν, ἔτα ναλὸν οὕτω τὸ βάμμα τῆς πορφυρας γένηται, mortem uno ictu in lictam: Quod Alianus quoque docet, purpurarios referens uno manus ictu viventem purpuram conterere ut tinctura purpurae pulchra sic fiat.