Latin
CAPUT UNDECIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
que domus horrendum resonabant. Et tristissimus erat mulierum ejulatus, gruibus similium, cùm aquilam vident ex alto per aetherem irruentem. Nec fortis illiin pectore vis residet, sed tantummodò multùm strident, sacram Jovis alitem formidantes. Homerus quoque militum barritum cum gruum clangore con ferens initio libri tertii Iliados Τρωος τὰ κλαγγῆ τʼ ἐνοπῇ τʼ ἔσταν ὄρνιθες ὡς, Βὖ τε τρ κλαγγὴ γράνων πέλει οὔράνόθι πρὸ. Trojani quidem cum clangore &clamore ibant ut aves, qualis est gruum clangor ad coelum usque. Quod Maro imitatus Aeneidos libro decimo, clamorem ad sidera tollunt Dardanidae è muris, quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Rotos clamore secundo. Et Martialis, ut anum Philenidem non loquacem solùm, sed &vocalem ac Stentoream fuisse significet, ubri noni Epigrammate 30 Heu, quae lingua silet! Non illam mille catastae Vincebant, nec quae turba Serapin amat. Nec matutini cirrata caterva magistri, Nec quae Strymonio de grege ripa sonat. Sed &ad gruum clamorem pertinent quae sequuntur Homerus iterum ubi suprâ Κλαγγῆ ταῖ γὰ πέτονται ἐπ᾽ Θκιανοῖο ῥοάων, Cum clangore hae volant ad Oceani fluenta. Hesiodus in Operibus δράζεθαι δʼ ἔντʼ ἂν φωνὴν γεράτε ἐπακούσης, Τψόθεν ἐκ νεφέων ἐνιαύσια κεκλαγίης Attende cùm vocem gruis audieris sursum ex nubibus quotannis clangentis. Lucretius libri quarti versu 18. Parvus ut est cygni melior canor, ille gruum quam Clamor in aetheriis dispersis nubibus Austri. Claudianus de bello Gildonico, Ingenti clamore grites aestiva relinquunt Thracia, cùm tepido permutant Strymona Nilo.