# Hierozoicon. Vol. 2 480-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT DECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/480-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/480-2

ται δὲ πορυρρίων διὰ τὸ τοῦ ῥύγχους φοινικῶν, Porphyrio autem vocatur à puniceo rostri colore. Quasi puniceus color idem sit cum purpureo à quo nomen porphyri oni. Sic Martianus Capella, purpurae puniceum tulgorem tribuit, cum de Sole dicit libro primo, Mox ut coepit ingressui propinquare, purpurae rutilantis paniceus quidam fulgor antevenit. Et in ara prima Dosiadae, quàm Cl. Salmasius primus edidit, Λιβάδεσσεν δια καχλὴν πὸ φοινίησι τέγγει, Ut puniceis liquoribus purpuram (seu purpuream vestem) imbuit. Et Nonnus de cane Herculis qui purpuram momorderat, Κείλεα φοινίξας διερῷ πυεὶ, τῷ ποτε μύνῳ Φαιδρὸν ἄλι γλαίνων ἀρυθαινέτο φαρὸς ἀνακτων. Labra humidi ignis puniceo colore inficiens, quo olim solo amoena purpuratorum rubefiebat vestis regem. Et de eodem Julius Pollux, O δὲ λύθρος ἄρα τὰ χείλη τοῦ κωνιὸς αἱμάζας ἐφοίνιξεν, Sangnis autem labia canis craentans puniceo colore infecit. Et paulò post de Hercule, πρῶτος γινόμενος ἀρετὴς τὰ Τύρίῳ λόγῳ τῆς φοινίσσης βαφῆς uxta Tyrium sermonem primus fuit inventor punicei coloris, id est, purpurei. Ex his cum rubrum esse purpuram satis constet, videtur omnino sequi hyacinthinum colorem, si verè sit coe ruleus, diversum esse à purpureo. Et verò palàm distinguitur à Xenophonte qui Abradatae tribuit χρτῶνα πορρυροῦν, καὶ λόφον ὑακίνθινοβατῆ, tunicam purpuream, & conum hyacinthini coloris. Et à Democrito Ephesio, apud quem Ephesii Calasires habent, quarum αἱ μ πορρυραῖ, αἱ δὲ ἐοβαφεῖς, αἱ δὲ ὑακίνθιναι, Quid, quòd à sacris Scriptoribus locis nisi fallor triginta nhon, thecheleth, & DIN. ergaman, memorantur tanquam diversi colores? Ut Exod. XXV. 34. Haec est oblatio quam ab eis accipietis, aurum & argentum & aes IDI IBD & theche leth, & argaman, & passim toto illo libro. Porrò JON, argaman esse purpuram tam certum esse videtur quam quod est certissimum. Graeci enim & Hieronymus ita constanter reddunt. Chaldaei quoque Syri, & Arabes vel argewan, voce RII& argenana, vel ejusdem ferè soni, quâ purpuram, hodieque ab illis sigrificari nemo est qui nesciat. Cujus interpretationis primus auctor est Esdras 2 Par. II. 7. aut verò Daniel qui purpuram pro [ολλες argaman, semper vocat [) argavan. Proinde hyacinthum à purpura palàm distinguunt hyacintho, purpureusne, an coeruleus. Philo, Josephus, Graecique, & Latini patres, quibus hyacinthum, purpuram, coccum, & byssum, Exod. XXV. 4. quatuor elementa esse diximus. Denique cum purpura ex purpurariae conchae sanie fiat, colorem hyacinthinum, ex hyacintho flore, seu quod idem est vaccinio, fieri ex Plinio colligere est.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
