Latin
483.1 to 483.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 483.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam aliud est a lacca, Talmudicorum in Cholin fol. 28. a. &in Pesachim fol. 42. b. res factitia ex sanguine, furfure, &c. quâ coria rubefaciunt alutarii. R. Selomo definit vax E colorem corii rubrum. Et in uno loco Gallicè vocat popno, in altero ab, quorum neutrum intelligo. Aliud item recentis Graeciae λάκχη, quae veterum fuit ἄγχουσα. Nicomedes Patrosophista; λαγὰς, ἄγχουσα. Pandectarius: Auchusal. la. Iacca. Legendum est, Anchusa, Lat. Iacca. Anchusae autem radicem adhibebant mulieres ad genas purpurissandas, seplasiarii ad unguenta coloranda, infectores ad lanam praeparandam, ut purpuram faciliùs admitte ret, &servaret tenacius. Anchusa enim est purpurae concolor. Unde est πορφυεὶς vocata, &ἀλκιβιάδιον in Auctario Dioscoridis, quia in Alcibiade accusabant θηλύτητας ἐσθίτων ἀλυργῶν muliebrem purpurearum vestium mollitiem, ut in Plutarcho habetur. Sed &in 20 Dioscoride nonnulli κάλυκα vocant, quia κάλυξ inter caetera τὴν θαλασσίαν πορούραν, marinam purpuram significat, ut Hesychius auctor est. Quod ipsum sonabat anchusae nomen. Quippe ut ὄρνιχες pro ὄρνιθες, ita ἄγχουσας pro ἄς θουσα dicta est, à purpurae lumine &flore, qui Graecè vocatur ἄνθος. Aliud denique est lacca Lusitanorum rubra, translucida, ad lanarum infecturas potissimùm expetita, quam alatae formicae in India in vastae arboris ramis eo ferè modo conficiunt, quo apes, ceram &mel. Interim his omnibus laccis id commune est quod rubrae sunt vel purpureae &vel in fucis, vel in corii, vel in vestium tincturis adhibitae. Itaque cum de argaman, R. Jonas Ni) laccam interpretatur, constat laccae nomine rubrum, aut purpureum colorem ab eo designari. Concludimus igitur JOAN arcaman, purpuram rectè reddi; Adeoque Hebraea Die argaman, seu Πλλας argavan, &1737) thecheleth, non aliter differre quàm πορρύραν καὶ νογλόλιον, purpuram &conchylium. Aliud olim suspicabar 5by, thecheleth marinam esse purpuram, &de argaman, factitiam Fallitur enim, si quis putat nullam aliam esse purpuram, quàm quae ex marinae cochleae sanguine elicitur. Fit enim etiam ex iis, quae in terra nascuntur. Unde Petronius Quaesitus tellure nitor, certaverat ostro.