# Hierozoicon. Vol. 2 483.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 483.5 to 483.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/483.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/483.5

Sic de Gallia dicit Plinius libri decimi sexti capite de cimo octavo, Vaccinia Italiae in aucupiis sata, Galliae verò etiam purpurea, tingendi causa, ad servitiorum ve stes. Et libri decimi secundi capite secundo, Transalpina Gallia, herbis Tyrium atque conchylium tingit, omnesque alios colores, nec quaerit in profundis murices, &c. Et de Creta Theophrastus Historiae libri quarti capite septimo, Καὶ ἐν Κρήτη δὲ φύεται ⟨τὸ φύκος) πρὸς τῇ γῆ ἐπὶ τῶν πότρῶν πλεῖστον καὶ νάλλιστον, ᾧ βάπτουσιν οὐ μόνον τὰς ταινίας, ἀλλὰ καὶ ἔρια, καὶ ἱμάτια καὶ ἔως ἢ ἂν πρόσρατος ἡ βαφὸ, πολὺ καλλίον ἡ χρόα τῆς πορρυρας, Etiam in Creta juxta terram super saxa nascitur alga plurima & pulcherrima, quâ non solùm vittas, sed & lanas vestesque inficiunt. Et quamdiu recens est tinctura, color purpurâ 60 longè praestat. Unde Plinius libri 33. capite 27. Circa Cretam insulam nato (phyco) in petris purpuras quoque inficiunt. Hujusmodi algâ pasci purpuras, atque indè florem seu colorem suum trahere quidam asserunt, auctore Philosopho Historiae libri sexti capite decimo tertio. De Amorgo quoque vel Amorgunte, unà Cyladum, Suidas, Ἀμοργεία, χρώματος εἶδος ἀπὸ νῆσου Ἀμοργοῦντες, Amorgia, coloris species ex Amorgunte insula, nempe purpurei ex Amorge herba, in illa insula natâ. Etymologus enim in Ἀπομάρξατο, ἀμόργινα ἱμάτια, reddit τὰ πορρυρα. Et eidem ἀμόργη est εἶδος βοτάνης πορρυρας. Et Eustathio in Odyss. θ, ἀμόργη non solùm est amurca, ἀλλὰ καὶ πορφύραν σημοίνουσα κατὰ τοῦ παλαιὸς. Ut de Arabia VraPars secunda.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
