Latin
CAPUT DUODECIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 488
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe quod &ipse à balaena deveritus, incolumis remanserit: nisi quòd tantummodo ap latus redierit, idque ob ingenitam &internam belucaliditatem. Nempe cum per Phoenices ad Graecorve nisset fama tenuis de vate Hebraeo, quem canis cantha rias deglutitum, &in ventre servatum toto triduo tandem sanum, &incolumem evomuerit in littore, i Herculi suo tribuere non dubitarunt, quod videbatu esse summi roboris argumentum In eadem sententia fuisse veteres Judaeos ex Josep colligas. Is enim Jonam in Syriaco, vel Cilicio mar voratum inter Phoeniciae Toppen, &Ciliciae Tarsum in Euxino post triduum revomitum fuisse narra Quae maria tam sunt dissita, ut tantillo temporis spacio non potuerit cetus tantum itineris emetiri, nisi statuatur fuisse unus è velocissimis. At majora cete tarda sunt omnia praeter canem. Oppianus, Πασι δʼ ὑπερφυέεσι πέλει θηρεσσι θαλάση Νόσρι, κυνῶν βαρύγία, καὶ οὐκ εὔφρηκτα κίλεσθαι Tardigrada, excepto cant, sunt, lenteque feruntu Quotquot marmoreo fert monstra sub aequore ventus Sed ne carchariam quidem triduo verissimile est mari, quod medium est inter Joppen, &Tarsum, ad Euxinum usque natâsse: Praesertim Euxini mars eam partem si intelligas, quae Nins urbi propior erat, quod insinuat Josephus. Illa enim à Tarso distat iti nere maritimo milliaribus minimum mille sexcentis Taceo quod in Euxinum mare propter Propontidi angustias majora cete nulla penetrant. Oppianns de Ponto Euxino Halienticon libri primi versu 606.