Latin
CAPUT UNDECIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
καὶ ἀρπάκτεισαν ἐρύκων Σπέρματος ὑψιπετη Βιστονίαν γέρανον Et seminis direptricem arcens altivolam Bistoniam gruem. E Thracia discessurae dicuntur ad Hebrum amnem convenire. Aelianus libri secundi capite primo, δαν τὰ ἥ θη τὰ τῶν Θράκων καὶ τοὺς κρυμοὺς ἀπολοῖπωσι τοὺ Θρακίους αἱ γέρανοι, ἀθροίζονται μὲν ἐς τὴν Ἐβων Cùm Thracum sedes &frigora grues relinquentes congregantur ad Hebrum. Tzetzes Chiliad. 4. θαν γοῦν πρὸς τὴν Λιγυπτον μέλλουσιν ἐποτρέχειν, Ως πρὸς τὴν Ἔβρον ποταμὸν τὴν Θρακικὸν ἐλθοῦσαι Cùm in Aegyptum evolaturae sunt, ubi ad Hebrum Thraciae fluvium venerint. Sed Scythicis gruibus aliò est iter, nempe per Pontum, quem transvolant. Unde Virgilius libro sexto Aeneidos,