# Hierozoicon. Vol. 2 504.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 504.5 to 504.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/504.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/504.5

At hic duo valdè obscura sunt: Unum, quorsum sibi persuaserint, id ex Hebraeis verbis posse elici, quae nihil quicquam habent simile; Alterum, quomodo id stare possit cum ipsa natura rerum, ut navium multae myriades ceti squamam unam ferre non possint. Dicat qui potest, unde irrepserint in sacram versionem tam apertae fabulae. 27. Impone manum tuam super illum non perges meminisse praelii] Tantus te invadet horror, ut de fuga cogites potiùs quàm de pugna, cùm ipso tactu compereris cutem esse illi contra omnem ictum invictam. 28. Ecce spes illius, qui manum in illum injecerit, frustrata est! Nónne etiam ad aspectum ejus prosternetur? Sic apud Heliodorum Cnemon, crocodilo viso, σφόδρα ἐπτοεῖτο πρὸς τὴν ὄψειν, ἀδὲ ἀκριβῶς ἀυτῷ τοῦ ζών φανέντος, ἀλλὰ σκιᾶς ἀυτὸν πλεὸν γραμαλῆ ὑποδραμέσης, hoc spectaculo valdè territus est, quamvis ipsum animal non vidisset accuratè, sed tenuis umbra potiùs cursim ipsum subiisset. Et Caelius Aurelia nus capite de furore, & insania. Artemidorum Grammaticum memorat nitente gressu crocodilum in arena jacentem expavisse, atque ejus motu percussa mente, credidisse sibi sinistrum crus atque manum à serpente Pars secunda. significari Crocodilum, Job. XI. 20 comestam & literarum memoriâ caruisse, oblivione possessum. Haec ille tanquam ex Apollonio, cujus mirabiles Historias hodieque habemus. Sed in iis nihil tale reperio. Illas igitur Caelius Aurelianus auctiores viderat. Properabamus ad caput sequens. Sed antequam ulteriùs progrediamur, scrupulus eximendus est. Si Leviathan sit crocodilus, quorsum hae provocationes? An haemo extrahes leviathan? An aptabis juncum naribus ejus? An feriet foedus tecum?

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
