Latin
505.1 to 505.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 505.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
An epulabuntur socii super eam (captum?) An distribuent illum inter negotiatores? Ac si agatur de bellua quàm capere nemo possit, nec domare, nec cicurare? Nónne hamo capitur crocodilus atque aliis artibus? Nónne Tentyritae leguntur crocodilos ultrò insequi, fugientesque injecto trahere laqueo, dorsoque equi antium modo impositi, hiantibus resupino capite ad morsum, additâ in os clavâ, dextrâ laevâque ejus extrema utrimque tenentes, ut fraenis, in terram agere captivos Nónne cicurari etiam nonnulli scriptores tradunt, ita ut se vocantes intelligant, &offam patiantur in os ingeri, &aperto rictu purgandos manibus dentes, &linteolo detergendos praebeant! Taceo de anicula in eodem lecto cum crocodilo decumbere solita. De iis item à quibus in papyraceis scaphis navigantibus, abstinuisse crocodili leguntur Isidis reverentiâ, cui sacra erat papyrus. Et de septem diebus quos habebat natales Avis, quibus, quasi pacto castrensi foedere, ab omni saevitiâ scilicet sic desciscebant, ut per eos neminem attingerent. De his, inquam, taceo, nè ad fabulas devenisse videar. Et verò in veterum scripsis vanissima multa sunt otiosorum hominum commenta, ex quibus quisquis rerum naturam aestimaverit, saepè in errorem incidit. Tamen non diffitendum crocodilos tam posse capi, quàm caeteras in mari, &terra belluAt si quis indè colligat hic non agi de crocodilis, as. quia haec provocatio, An hamo extrahes, &c. ita esset superflua: Is eâdem operâ negaverit etiam de cetis quae utut crocodilos corporis mole multùm agi superent, Αλλʼ ἔμπης καὶ τοισιν ἐπορράσσαντο βάρείαν Ατὴν, ἡμερίων ἄμαχον γένος, ἐκ δʼ ἀλιίνων λλύνται, κήτειον ἔτʼ εἰς μόθον ὁρμήσονται. Attamen his hominum genus insuperabile norunt Damnum inferre grave, &fato piscator amaro Afficit, ad cetea semel cùm praelia ventum est. ὐ γάρ τι πέλοι καθυπέστερον ἀνδρῶν Νόσοι θεῶν, μούνοισι δʼ ὑποίξομεν ἀθανάτοισι. nam deme Deos, nihil orbis habebit Supra homines: praeter superos, non cedimus ulli. Ità Oppianus libro quinto Halicuticon. Et Simonides, Γραχυ μ (lego Βραγὲ μ) θένος ἀνδρὸς, ἀλλὰ ποιλίᾳ πραπίδων, δεῖνα μ πόντου, γθρονίωντ᾽, ἀερίων τε δάμναται παιδεματα, Parvum est hominis robur, sed mentis versatiâ, maris, terrae, &aeris animalium solertissimas artes superat.