# Hierozoicon. Vol. 2 505.5-6

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 505.5 to 505.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/505.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/505.5

Plutarchus quoque de Fortunâ equos velocissimos hominibus ait currere canes pugnacissimos hominem servare, eidem pinguescere porcos, & pisces suavissimos esse pro obsonio: Elehantem quoque qui tantus, & tam terribilis est, illi esse pro ludicro. Neque Ethnicorum hic opus emendicare suffragia: cum in hanc rem expressa sint verba conditoris ipsius, Genes. i. 28. & ix. 2. & Davidis Psal. viii. 7. 8. 9. Et Jac.iii. 7. Igitur quoquò te vertas, tamen id agnoscendum, etiam Leviatnanem, quodcunque tandem sit animal, posse hominis subire ugum, & in illius venire manus. Adeoque hae ad obum provocationes tantùm eò pertinent, ut scias non esse, quòd sibi quis facilem de eo animali spondeat victoriam, cum & mole sit vastum, & robore tremendum. Quod in crocodilum apprimè quadrat, qui licèt palaenae plurimùm cedat magnitudine staturam tamen hominis longè superat. Cùm enim hominis statura, ut plurimùm sit trium cubitorum cum semisse, raLeviathanis nomine significari Crocodilum, rò quartum attingat. Crocodilo octo cubitos assignat Alkazuinius, Ammianus decem, Damir, Leo Africanus, & Marmolius totidem, Aristoteles quindecem, Diodorus sexdecim Herodotus decem & septem, Pli

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
