# Hierozoicon. Vol. 2 53.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 53.1 to 53.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/53.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/53.1

Et de nomine Earini libri noni Epigrammate decimo quarto Quod penna scribente grues ad sidera tollunt Et Symposius, Aenigmate trigesimo sexto, ubi grus dicit, Littera sum coeli pennam perscripta volantis Malim perscripta volante. Et Claudianus de bello Gildonico, ubi de gruibus Ordinibus variis per nubila texitur ingens Littera, pennarumque notis inscribitur aër. Et Cassiodorus Variorum libri octavi Epistola duodeci mâ. Nam & hodiè grues, qui classem consociant alphabeti formas, naturâ imbuente, describunt. Et it Philostrati Heroicis, Vlysses, grues videns solito more volantes, in Palamedem respiciens, Aι γέρανοι, ἔφη, μαρτύρονται τοὺς Ἀχαιὲς, ὅτι αὗται γραμματα ερον ἐγὲ οὐ Grues, inquit, Graecis testantur se, non te lite ras invenisse. Legerim τοῖς Ἀχαιοῖς, non τοὺς Ἀχαιοῦς Et Nazianzenus Oratione trigesimâ quartâ, Tiιο Παλαμήδους τακτικὰ, κινήματά τε, καὶ χήματα γεράνων, ὡς πασι, καὶ ταῦτα παιδεματα, κινουμένων ἐν τάξει, καὶ μετα ποικίλης τῆς πτῆσεως; Cujus Palamedis sunt ordinati gruum motus, & figurae, & praecepta, quibus, ut aiunt, in acie vario volatu se movent? Eaedem aquilâ (b) Aelian. visâ, (b) κολπωτάμεναι, μηνοειδὲς τὸ μέσον ἀπορίασαι, ἀπειHist. lib. 3. λοῦσιν ὡς ἀντιταξομεναι, sinu ità aperto, ut crescentis cap. 13. Lunae speciem imitentur minantur tanquam obstiturae, & retrocedit aquila, volatumque inhibet Habent duces in primo agmine, & ὑραγοὺς in extre mo, quos describit Philosophus ἐπισυείττοντας ἐν τοῖς ἐχάτοις, ὥστε ἀκέεσθαι τὴν φωνὴν, inter postremos insibilantes, ita ut vex audiri possit. Unde Plinius, Ducem, quem sequantur, eligunt. Jam extremo agmine, per vices qui acclament, dispositos habent, & qui gregem voce contineant. Et Solinus, Fidens meatu praeit ca tervas, volatus desidiam castigat voce, quae cogit agmen. Ea ubi obraucata est, succedit alia. Aelianus seniores ac viarum peritas, & esse ἡγμόνας τῆς πθήσεως velatus duces, & ἔραγειν asserit, id est, extremum agmen regere, dum in medio sunt natu minores. Inprimis mirabile illud est, quomodo se inter volandum mutuo juvent. Cicero, In tergo praevolantium colla & capita ręponunt. Quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet ubi nitatur, revolat, ut ipse quoque quiescat.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
