# Hierozoicon. Vol. 2 533.1-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 533.1 to 533.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/533.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/533.1

Hebraeum vocem De nos suo loco theas, Hieronymus, faunos ficarios explicat ferem. L. 39. Emanuel Sa legi vult Fatnos sicarios, quomodo dici putat daemonum genus sicariorum specie apparentium. Atque id quidem ferri potest, quamvis nihil sit necesse, quod pro faunis fatuos legit. Fatuos enim, & fatuello. pro faunis dici non semel testatur Servius (a). Et de auna, vel fatua fauni uxore mentio est apud Varronem (b), & Macrobium (c). Sed ut ficarii mutentur in sicarios, non facilè concesserim: Quia faunis ficarios lego in Hieronymo in Esaiam capite decimo tertio, & Isidori Originum libro octavo, in fine, & rursus libri undecimi capite tertio. Unde Glissae veteres ficarius, faunus. Et apud Paulum Diaconum Filmer Gothorum Rex sagas quosdam Alrannas vernaculo sermone dictas ex castris suis proscriptas relegavit in Scytharum solitudines, ubi ex earum concubitu homines sylvestres, quos nonnulli farnes ficarios vocant, Hunnes gentem ferocissimam procrearunt. Quod ut terum non profero, sed ut probem ab omnibus firarios scribi, non sicarios, quibus cum Faunis commune nihil est, quod quidem sciam. Porrò cur 8. Hieronymus farnos ficarios reddiderit, non cuivis patet. Ego rem, ut potero, edisseram. ON, Hebraeis terribilem, & ex terrorem sonat. Inde fieri putavit i R, ac si Mem servile in fine vocis pertineret ad radicem: adeoque voluit DVN, esse spectra quaevis terribilia. Quales fauni vel maximè, cum fauno terrores Panisos, & quaecunque ράσκατα, videntibus terrorem incutiunt veteres Romani tribuerint. Dicnysius Halicarnasseus libri quinti capite tertio de fauno: τούτῳ γὰρ ἀνατιθέασι τῷ δαίμονι Φωμᾶτοι τὰ πανικὰ καὶ ὅτα φάσματα ἄ ὅτε ἀλλείας ἔχοντα μορρᾶς, ἐς ὅψιν ἀνθρώπων ἔρχονται δείματα φέροντα. Huic enim Romani panicos terrores adscribunt, & quaecunque alia spectra, quae varias induentia formas in hominum conspectum veniunt, motum ipsis incutiunt. Ovidius in Phaedra: Faunique bicornes Numine contactas attenuere suo. Romanorum Faunus scilicet Deus idem qui Pan Arcadum, à quo Panici dicti repentini terrores.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
