# Hierozoicon. Vol. 2 533.4-6

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 533.4 to 533.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/533.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/533.4

Euripides in Rhoeso: Κρονίου Πανὸς ζόμερᾳ μάστιγι φοβῇ, Saturnii Panis tremendo flagello ictus tripidas. Pausanias in Phocicis, ἂν δὲ τῇ νυκὴ φόζος σρίζιν ἐμπίπτει Πανινός. Τὰ γὰρ ἀπὸ αἰτίας οὐδεμίας δεῖκατα ἐκ τούτου φασι γίνεται, Eâ nocte Panicus illos incessit terror. Terrores enim nulla ex causa ortos ab eo (pane) immitti aiunt. Polyaenus libro primo Stratag. Τὸς κινούς τε νυκτερινοὺς τῶν στρατευμάτων φόβες Πανὶ κληίζομεν, Vanos, nocturnosque terrores exercituum Pani nuncupamus. Proinde ut Pani & Fauno eadem species, & eadem sacra, ut alibi docuimus (d), sic eadem origo nominis. Nempè (d) In PhaB verbum Hebraeum, à quo participia Ja, pan, & leg pag. 145. B, pun, vel fun, eum propriè significant qui haeret attonitus. Ita ut la unde Fannus, & Se quo nomen & pertinere creditum, vicinae sint significationis. Unde est quòd divinus psaltes utrumque junxit his verbis Ps. Ixxxviii. 16. VEN TUN TNWI Portavi terrores tuos, ideò attonitus haereo. Unum superest disquirendum, quorsum ficarii Fauni dicantur. An ut Lucae Brugensi placet, quia filius illis sacra est? Minimè: Neque enim Fauno ficus sed Baccho fuit sacra, quem proptereà Spartam Συκίτης De Faunis Συκίτὴν appellarunt, & Naxii Μειλίχον, ut auctor Athenaeus libro tertio. At Fauno, seu Pani consecrata fuit pinus. Ovidius in Oenoze Cornigerumque caput pinu praecinctus acutâ Faunus. Et Metamorphoseos libro decimo quarto Fab. 16. pinu praecincti tempora Panes

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
