Latin
CAPUT SEXTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 534-3
Unproofread scanNot analysed yet
similitudine sic dictus. Ficos definit Galenus ex Hippocrate ἐπαναστασεις σαρκαδεις ἐκ τοῖς ἐν βλεράρων τόneis veroperas, carnosas eminentias in palpebrarum locis obortas. Alii reliquis etiam corporis partibus adnasci scribunt, sed iis maximè quae pilosae sunt. Celtus (e) duo facit genera, quorum alterum dicit esse ulcus durum, callosum, &rotundum, ex quo exiguum quiddam &glutinosum exit in barba maximè exoriens alterum verò humidum, &inaequale, ex quo quod exit pus, est mali odoris, praecipuè in capillo proveniens. Ut ab hoc morbo quo facies maximè deformatur Faunos Satyrorum genus denominari putem facit, quòd Graecos video morbis non absimilibus à Satyris desumpta nomina indidisse, utpotè quibus persuasum Satyros habere vultum quibusdam tuberculis, &tumoribus inaequale. Ita Galenus est auctor glandulosas eminentias circa tempora, &aures ideò ab Hippocrate σατυριασμοὺς, &φῆρεα vocari, vel quρεια, quia quies, Ionibus iidem erant, qui Satyri Sed, &elephantiasis, cum incipit efflorescere, appellatur σατυριασμὸς, eo quòd τοῖς Σάτυροις ὅμοιοι γίνον. ται τὸ πρόσωπον, Satyris de facie similes fiunt qui hoc morbo divexantur, ut testatur idem Galenus in libro de tumoribus praeter naturam. Unde Avicenna in ca pite de signis leprae, Can. iv. 3, 3. 2. Et apparent tuburcula glandulosa super ΛυΔOE Δρ qualia in animali quod corpus σάτυρος, interpres perperam vocatur Graecè C29 DL habet sacos. Concinit Philosophus, quo loco σατυρίαν, nominari dicit morbum quo prae humoris, vel flatus copiâ in partes faciei decumbentis, ἄλλου ζών καὶ Σάτυρου φαίνεται τὸ πρόσωπον alius animalis, Satyri nimirum, facies esse videtur. Haec ille de generatione Animalium libri quarti capite tertio. His duabus tertiam addo de ficariis conjecturam quàm mihi suggessit vir doctissimus. Illa sic habet: Ficarios faunos dici pro ficatis sive picatis, quia pedes habuere in ficarum, seu sphingum formam. Festo scilicet legas picatos appellari quosdam, quorum vedes formati sunt in speciem sphingum, quòd eas Dori phicas vocant. Sic pro sphinge Hesiodas φικὰ dixit &Lycophron φικειον τέρας, phiceum monstrum. In quos locos Scholiastae, φίκεον nominari monent monFicarus.