# Hierozoicon. Vol. 2 555.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 555.5 to 555.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/555.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/555.5

Et rem esse perridiculam sciunt quot quot phocam viderunt, quod & nobis saepè contigit. serra, cetus est in maX. In eodem Alkazainio luna ri Zingitano ad montis molem accedens, cui sunt à capite ad caudam tanquam serrae, dentes bicubitales instar ebeni nigri: Et in capite ossa duodecim cubitorum, quibus remigat à dextris, & à sinistris. Quae fabulosa est serrae descriptio. Serras inter pisces memorat Plinius libri noni capite secundo, & libri trigesimi secundi capite undecimo, sed non describit, neque veterum quisquam alius praeter Isidorum cujus verba sunt Originum libri undecimi capite sexto. Serra nuncupatur, quia subternatans navem secat. serratam cristam habet, & Gesnerus, scolopacem piscem intelligit praelongo rostro, radium versus caudam habens longum, durum, praeacutum, alterâ parte serratum denticulis qua serram planè referunt. Gillius marinam belluam ex cujus fronte os unum eminet in modum serrae dentatum. Quod ad rostrum pertinere credidit Rondeletius, nullo auctore quòd quidem sciam. XI. Nihilo verius, quod ambarum Alkazuinius Q bovis aquae, seu aquatici, qui è scribit esmari in terram ascendit ut fruse stercus ges depascatur. Apud veteres raiae ἐξυρόγχου q iae dam species à mole corporis bos appellatur. Salpa item in Hesychio: Σάλπα, inquit, ἰγοὺς ποιὸς, ὃν καὶ βοῦν καλοῦσιν. Quod habet ex his Pancratis ἐν ἔργοιε θαλασίοις. τάλπαι τʼ ἐσομάχρες ἰχοῦς, Ας τε βόας πορκῆες ἀλιζώοι καλέουσιν Ούνεκα γαστέαι φυκος ἀεὶ ἀλέουσιν ὁδοῦσιν. aequali, & corpore salpa Quamque bovem vocat aequoreus piscator, aperto Gutture littoream quia semper commolit algam Animalia aquatica 865 Cap. XV. Ubi tamen à salpa bos distingui videtur, ut piscis alius congener. Utut sit, nec racae, nec salpae quicquam habent commune cum ambaro, nec unquam è mari in terram migrant. Sed in Alkazninio bos aquae haud dubiè est phoca, qui mugitu, maxillâ superiore, & naribus, bovem aut vitulum refert. Unde Phavorinus ex aliquo veteri Scholiaste: σώκη, θαλάσιον ζῶἐν δει χερσαίω βοῖ μᾶλλον παρόμοιον.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
