# Hierozoicon. Vol. 2 564.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 564.5 to 564.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/564.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/564.5

Itaque hoc solum in ea desidero, quòd illius aucto res ad vim vocis Ebraeae non videntur satis attendisse, quae non tam electrum significat, id est, metallum ex auro & argento, quàm ex auro, & aere conflatum Ezekiel enim hanc vocem à Chaldaeis mutuatus est, inter quos erat captivus, cum Prophetias suas scriptis tradidit. Chaldeis autem nomen pori, has mal compositum est ex unia, & D, quorum illud es hoc aurum sonat, proprium aurum rude quale è fodina educitur. Quo sensu ex Talmudico tractatu Ketuboth citant Baal Aruc, Datidde Pomis, Aquinas, & Ebraeorum alii. Ex vrij, & B, compositum plenum esset Obui, nachasmelal. Sed finale Lamed excidit per Apecopen huic linguae familiarem, quia est è geminatis. Et Nun initiale per Aphaeresin, quia non in verbis solùm, sed & in nominibus saepè deficit. Sic N zer corona est pro τίδ κ zer & ij, gar fluxus pro 233, negar, & labul, October pro Da, nabul, & τις, tsor, vimer Chaldaeis pro & natsor & Wis keluan, pro pii nicoluan, Nicolaus dactyli species. Et A rabicè & Bucadnetsar, pro Nebucadneisar. Ita planè num, hasmal, dicitur pro nonz, nchasmal, vel etiam ononia, nehasmelal, quod esset propriè τὸ χελκοχρυσιον, sive metallum intelligatur ex aere, & aure constans, aut aes aurum pretio, vel colore referens cu jusmodi aes à Diodoro libro quinto vocatur χαλκος χρυσοε δὴς. Hujus aeris multae species. Prima esto aes Persicum, vel Indicum potiùs, quod in Mirabilibus Philosophus ita describit: φασὶ δὲ καὶ Pars secunda.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
