# Hierozoicon. Vol. 2 568

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, Cap. XVI. Probatur Hasmal in. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/568

dicitur, id est, aurichalcum. At apud veteres orichalcum aliud fuisse aere longè pretiosius, nec multùm infra auri pretium res ipsa clamat. Nam in critia Platonis Atlantidem insulam, inter caetera metalla, proluxisse legimus τὸν νῦν ὀνομαζόμενον μόνον, τότε δὲ πλέον ὀνομαστὸς ἦν τὸ γένος ἐκ γῆς ὀρυττόμενον ὀρείχαλκον κτι τόπους πολλους τῆς νῆσου, πλὴν χρυσου τιμιώτατον, ἐν τοῖς τέτε ὃν, nunc solo nomine notum orichalcum, tum autem metalli genus celeberrimum, & omnium excepti auro pretiosissimum, quod ibi è terra multis locis effodiebatur. Inde apud veteres Poëtas inter praecipua ornamenta, cum auro saepe nominatur aurichalcum. Sic Homeri hymno quinto Horae veneri ponunt – ἐν τρητοῖσι λοβοῖσιν Ἀνθεμ ὀρειχάλκου χρυσοῖό τε τιμηεντος, in auriculis perforatis donum (id est, inaures) ex orichalco & auro precioso. In Hesiodi scuto, Hercules cum aureo thorace induit κνημίδας ὀρεχάλκοιο φαεννῦ, lucentes orichalci ocreas. In Virgilio Turnus. auro squallentem, albeque orichalco Circumdat loricam humeris. – In Plauto non semel aurichalco contrà, id ferè est quod aliis auro contrà. Sic in curculione Act. 1. Scena 3. Cedo mihi contrà aurichalco cui ego sano serviam, Et in Milite Act. 3. Sc. 1. Cedo mihi tres homines aurichalco contrà cum istis moribus. Et in Pseudolo. Act. 2. Sc. 3. Dii immortales, aurichalco contra non charum fuit

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
