# Hierozoicon. Vol. 2 60

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT DUODECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/60

Agitur enim de Idumeae vastatione, ad quam non pertinet, ut perdices in ea garriant, sed ut nycticoraces, & bubones horrendum in modum ululent Alter de kore locus ferem. xvii. 11. 7) Nap 10 & Graecè sic explicatur, Ἐρώνησιν περδξ υοηγαγεν ā οὐκ ἕτεκεν, Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Et verba ἐρώνησιν πέρδιξ sunt duplex versio vocis N, quae ab aliis kara, ab aliis fore ecta est, & ab illis ἐρωνησεν, ab his πέρδιξ reddita. Quod postremum sequuntur Hieronymus, Syrus, Arab. Hebraei, & recentiores omnes, quasi ad vulgarem perdicem haec referantur. Et variè id explicatur. Sunt enim, qui perdicem asserunt aliena ova suffurari, & overe, & pullos ex iis natos sibi vindicare tanquam suos. Epiphanius in Physiologo capite nono, Ova ἀρκοῦ ἀὐτὴ τῆς ἰδιας γαστρὸς ὁ τέκος, ἀλλὰ κλέπτουσα τα ὡὰ τῶν ἀλλοτρίων φέρε ἀυτὰ ἐπὶ τὴν νεοττίαν ἀυτις Non sufficit illi proprii ventris foetus, sed aliarum ova diripient in suum nidum defert. Eustathius in Hexaëmeronpag. 29. Αλλότεια δὲ κλέπτων ὡὰ νεσσσοποιοι Aliena ova sur. repta educit. Ambrosius in Hexaëmeron libri sexti capite terrio, Perdicem astutam novimus, quae aliena ova diripiat, hoc est, perdicis alterius, & corpore foveat suo. Et in Epistola ad Sabinum, ubi feremiae locum multis enarrat. Quidam naturae perdicis etiam istud aptandum putarunt, eò quòd aliena diripiat ova, & oveat suo corpore, atque hac suâ fraude partus alienos student acquirere. Philastrius, De Haeresibus in praefatione, Inimicum humani generis perdici fuisse ab Jeremia Propheta non immeritò comparatum (o. portet) agnoscere, qui, cùm infoecunditatem patiatur saepiùs aliorum furtim foetus incubans, quasi suos iam fovet ac vindicat filios. Cassiodorus, Variorum libri secundi Epistola decimâ quartâ, Perdicibus etiam moest ova perdita per alterius matris damna sarcire, ut adoptione alienae sobolis incommoda suae reparent orbitatis. Isidorus Orig. lib. 12. cap. 7. Perdix adeò est randulenta, ut alteri ova diripiens foveat. Damir caseu De Θα οὶ βλότρ la g perdice, pite Vλλα. DE DE O Et foemina cùm corruptum est ovum ejus, alius perdicis nidum invadit & per frandem surreptum ovo suo substituit, & fovet. Haec ille, quae fateor me non capere fatis. Neque enim video, quomodo queat perdix aliena ova suffurari, cum neque rostro id possit praestare, neque habeat digitos ad id accommodatos. Itaque magnus in Solinum auctor paginâ centesimâ quinquagesimâ Plinio dicam scribit non immeritò, eò quòd perdices ova sua aliò transferre tradiderit, cùm id non ferat earum natura, & ex Aristotele contrarium possit adstrui Proinde videbuntur Hebrai cautiùs scripsisse. Neque enim perdicem tradunt aliarum ova transferre, sed in alieno nido incubare. R. Selomo in I Sam. xxvi. 20. 19bal N DEO iy Nap

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
