# Hierozoicon. Vol. 2 63-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, VN DI TUNDI V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/63-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/63-3

appellabant. Juvenalis Satyrâ sextâ de viro stolido falsas adulterae uxoris lacrymas miserante, Tu tibi nunc, curruca, places, fletumque labellis Exsorbes. Curruca scilicet Graecè ὑπολαὶς, avicula est, in cujus nido cuculus plerumque parit. Philosophus de cuculo Hist. lib. 6. cap. 7. τηκτοι δὲ ἐπὶ τῇ τῆς ὑπολαίδος εοττεία, ἀδὲ ἐκλέπει, καὶ ἐκτρέρει, unde est, quod Theophrastus, (De caus. plant. lib. 2. cap. 24. ) cuculorum genus extare posse negavit, εἰ μὴ ἦν ἡ ὑπολαὶς, ἡ καὶ εἰς τὴν τεοττίων τὰ ἀὰ τιθησιν nisi curruca esset, in cujus nido ova poneret. Quod haud usquequaque verum est. Quia praeter currucam etiam aliae sunt aves, in quarum nido cuculus ὥστοκει. Aristoteles in Mirabilibus, Τὸς κόκκυγὰς φασι μὴ ποιεῖν νεοττίαν, ἀλλʼ ἐν ταῖς τῶν φαττῶν, καὶ τῶς τῶν τρυγνων ἐκτικτειν. Item Hist. lib. 9. cap. 29. Ἐν ἀλλδειαις τικτοι νεοττίαις, μάλιστα μ ἐν ταῖς τῶν φαβῶν, καὶ ἐν ὑπολαίδος, καὶ κορύδου χάμαι, ἐπιδένδρου ἐν τῇ τῆς χλωρίδος καλουμένης νεοττε. Ληtigonus Mirab. cap. 109. Κόκκυγος δὲ νειττὲς ἐδένα ἐωρακέναι. Τίκτειν γὰρ ἀυτοὶ, οὐκ ἐν τῇ ἰδίᾳ νεοττίᾳ, ἀλλ εἰς τὰς τῶν ὀρνιθίων, ὃ εἰς τὰς τῶν φαβῶν, ἢ ὑποδυσιδέων (lege ὑπολαίδων⟩ εἰεπττόμενον. Aelianus Hist. lib. 3. cap. 30. Οὐ πάντων δὲ ὀρνίθων καλίαις ἐπιποδᾷ ὗτὸς γι ἀλλὰ κορύδου, καὶ φάττης, καὶ χλωρίδος, καὶ πάππε. Vides, lector, praeter currucam, etiam palumbum, & turturem, & alaudam, & chioridem, & pappum, in iis avibus recenseri, quorum nidos invadit cuculus. Quidam passerem adjiciunt. Isidorus lib. 12. cap. 7. ubi de cuculo, Qva passeris nido reperta comedit, & sua objicit, quae ille suscepta & fovet, & nutrit. Et Gesnerus lusciniam insuper, & motacillam, & rubeculam, & ruticillam. Ita ut hae totidem sint aves, quae sovent quod non pepererunt. Quibus ex feremia addi potest avis NP kore, ab his omnibus diversa, & scolopaci, seu rusticulae propior, ut à nobis probatum fuit. Quod à Graecis & Romanis non potuit observari, quia haec avis illis fuit ignota. Et ideò fugit Arabes; quia ejus descriptionem paucis perstringunt, & levi stylo. At, inquies, si N kore, est ακολότακος, aut rusticulae species, aut avis huic simillima, quorsum Graeci, Romani, Syri, Arabes, Hebraei interpretes tanto consensu perdicem reddunt? Duo possunt regeri, 1. Graecos, dibzy G Ge Quid sit πέρδιξ θηρωτης ἐν καρτάλλα.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
