Latin
Cap. XIV
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
lapore sint turdi. Itaque olim Athenis, cùm discipli na erat adstrictior, junioribus (a) ὀψοράγειν, οὐδὲ κιχλίζεν ἐξὴν, pisces edere, neque turdos licebat, id est, delicatè vesci. Et Pompeius aeger à Lucullo turdum peti noluit, quamvis jubente Medico, hoc celebri dicto usus, Ουκοῦν, εἰ μν Λύκουλλος ἔτρυφα, Πομπῆτος οὐκ ἄν έζησεν; An igitur absque Luculli luxu Pompeius non viveret? Quod Plutarcho ita placuit, ut id refe rat quater minimum, nempe in Lucullo, &in Pompeio, &in Apepththegmatis, &in libro An seni gerenda sit Respublica. Super est phasianus, qui olim videtur fuisse deliciarum ultimus finis. Proinde Athenaei libro decimo quarto Ptolemaeus Physcon, quamvis in Aegypto phasianos magno numero aleret, οὐδὲ φασιανικοῦ ὄρνιθος πότε γεύσασθαι ὠμολόγησεν, ἀλλʼ ἀσπέρ τι κφμόλιον ἀνακειμενον ἔἶχε τῆς δὲ τοὺς ὅρνιθας, se phasianum nunquam gustasse professus est, sed has aves habuit ut repositum thesaurum. Sic apud Capitolinum Pertinax fasianum (nam per f ibi scribitur) nunquam privato convivio comedit, aut alicui misit. Apud Lampridium Alexander Severus nonnisi Calendis Januariis, &Hilariis Matris Deum, &ludis Apollinaribus, &Jovis epulo, &Saturnalibus, &hujusmodi festis diebus fasianum mensis adhibebat. Apud Vopiscum Tacitus Imperator Fasianam avem nonnisi suo &suorum natali, &diebus festivissimis posuit. Et, Ammiano teste libro decimo sexto, Julianus in convivio Caesaris phasianum exigi vetuit. &inferri. Nempe avi per se eximiae raritatis pretium addebat. Petronius in Satyrico, Ales Phasiacis petita Colchis Atque Arae volucres placent palato, Quòd non sunt faciles. Ales Phasiacis petita Colchis, id est, phasianus ex Phaeside petitus, Colchidis amne. Inde enim afferebatur, quod ipsum nomen indicat. Agatharchides de Phaside apud Athenaeum libro nono, Πλῆθος δὲ ὀρνίθων ον καλουμένων φασιάνων φοιτὰ ἑστῆς χάριν πρὸς τὰς ἐμβόλας ὸν στομάτων, Avium, quas phasianos vocant, magna copiam cibi causa ad fluminis estia se confert. Petronius idem alibi, Jam Phasidis unda Orbata est avibus. Martialis in Xeniis, Argivâ primùm sum transportata carina: Ante mihi notum nil nisi Phasis erat. Statius in Psittaco Melioris libro secundo Sylvarum Quem non gemmata volucris Junonia candâ Vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales. Clemens in Paedagogo lib. 2. cap. 1. Oρνὸς ἐπὶ τούτοις