Latin
CAPUT DECIMUM QUINTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 68-3
Unproofread scanNot analysed yet
Kibroth-Thaava, Num. xi. 31. Diversa haec fuisse miracula multis probatur. Cur Moses, qui orius miraculum viderat, de altero dubitaverit II. An salubris sit cibus? Multi negant; quia venenis vescuntur, putà elleboro, sen veratro, cicutâ, napello, &c. Itaque ex ejus esutimetur tetanus, spasmus morbus comitialis, &c. Sed aliter Rasis, Ibno-Zohar, Nicolaus Massa, &Aloysius Mundella, qui coturnicis esum maximè commendant. Hercules, à Typhone interemptus, cur nidore coturnicis fingatur revocatus fuisse in vitam. Quidquid statuas, tamen Deus, populum suum hoc cibo pascens, ei non malè consuluit. III. Hae coturnices unde venerint? Resp. Num. XI. 31. mari. Non, quòd in mari natae sint, ut volunt Arabes: sed quòd, eo trajecto, volarunt in castra Ifraclitarum. Cur ad eas advehendas Eurum excitaverit Deus Psal. Ixxviii. 26. cùm Aegyptus, unde venerunt, sit ad occasum Arabiae, ubi tum erant Judaei. Ex Graeca &Vulgata versione hic nodus non solvitur. Sed Eurus hoc loco idem, qui Auster, quod prolixè probatur. Refellitur, quod objiciunt Austro flante non volare coturnices. Venti Ornithiae qui sint, &unde spirent. Coturnices aves migratoriae. Ex Aegypto venerunt, quo tempore migrare solent. IV. Quanta copiâ venerint? David pluisse dicit ut pulverem. &arenam, Psal. IXXVIII. 26. id est, magnâ copiâ. luviae tritici, piscium, ranarum. Nubes coturvicum patebat plus KLM passuum, &duobus cubitis supra terram eminebat. Quod tribus modis potest intelligi. Singulos non colligisse decem coros ut vulgò redaunt, sed decem acerves, id est, plures. Coturnicum in Graecia, &Italia, magna copia: sed in Libya, &Aegypto longè maxima, ubi chennia, coturnicum species, sale condiuntur. Cur nova creatura vocentur Sap. xix. 11. V. Coturnices comedentium quàm grave peccatum fuerit, &poena quàm justè inflicta. Hac poena qualis fuerit. Alius peccati similis dissimile judicium.