# Hierozoicon. Vol. 2 68

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, Cap. XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/68

Et in Provincia Ergimul Paulus Venetus lib. 1. cap. 62. maximos describit fassanos, caudas habentes longitudinis decem palmorum, aut octo. Sed ut Colchis, & Media, ita etiam Ergimul ad Septentriones est ob versa. Est enim Tartariae pars. Videtur esse Arabum giermok; quia nomen accedit, & utrobi: que est muscus. Vide Geographum Nubiensem part. 9. Clim. 3. Phasianus alio nomine τατύρας tatyras appellatur. Ita testantur Hesychius, & Athenaeus libro nono post Pamphilum Alexandrinum in Glossis, & Epaenctum in Opsartytico. Quod ide duxi notandum, quia huc alludit Persicum phasiam no- 20 tazerus, & Arabicum QO tadrug. men —

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
