# Dissertatio de magnete 12

Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/12

Quemlibet quoque spiritum acidum, eosque inter inprimis sulphur & vitrioli promte ferrum aggredi, demonstrant chymici labores. Quo autem perficiatur talis magnetica tractio, modo, res est altioris iudaginis. Interim non absque omni ratione ita eundem concipere licitum erit: effluvia magnetis aërem penetrant, & resistentem propellunt, dum vero ferrum vel chalybem offendunt, sese insinuant, iisdemque tenaciter adhaerent, ambiens autem aër propulsus, resistit effluviis ferro adhaerentibus, simulque aëre inter ferrum & magnetem rarefacto, comprimuntur invicem, veluti contingit, si altera candela in distans iterum propter aëris resistentiam & propulsionem ob fumum alterius candelae non plane extinctae, hanc accendit. Res evadit melius concipienda, si consideremus ferrum bonae notae plerumque etiam magnetici quid in se habere, i. e. effluvia de se emittere, quae invadunt magnetem, & idem operantur, ac effluvia magnetica, quamvis in remisso gradu, quo fit, ut ambo pari impulsu ad invicem confluant, & quo diutius magnes contactu ferri fruitur, eo magis sese insinuant effluvia magnetica in ferrum, & vice versa, qua ratione & confortatur ipse in suis viribus. §. XIV. Haud igitur arduum amplius esset opus, inquis, magnetem & extra terram forte ex ferro perficere, adeoque naturam imitari? Multa certe postulas, imo pene dixerim majora mortalium viribus. Videamus nihilominus quid valeant humeri, quid ferre recusent. Posthabitis aliis inEruitur vero illud quiramus, quam brevissimis fieri potest, ferri naturam. parcissime purum (gediegen) verum copiose sub minerali forma è terra, ubi tamen nunquam non sulphuris contagio imbutum est largissime. Cum sic comparata minera ferri, magnes nullum alit commercium, cum ferreae partes obductae quasi sint sulphure. Sulphur enim à nullo fere spiritu, acido superfuso eidem largiter, attingi & solvi, constat per experientiam.

---

Samuel Theodor Quelmalz (with Johann Friedrich Crell), Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_magnete.
