# Dissertatio de magnete 13

Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/13

Quamprimum vero minera haec, a suo nimio & abundanti sulphure & aliis recrementis, per ignis vim, liberata, & in purum ferrum excocta & liquata est, promte à magnete trahitur. Cave cogites, ac si plane hoc modo destituatur sulphure ferrum, nimia faltim ejus copia ferrumque superans pondere aufertur. Quoties enim igne candescit ferrum, toties scintillulas de se spargit lucidas, ob sulphuris in eo latitantis accensionem, nisi diutius in igne& candefactione detineatur, quibus ita exuritur & destruitur, ut in friabilem pulverulentam stypticam, exque hac in vitrescentem fatiscat consistentiam, quae magnetis respectu immobilis plane manet. Liquentur frustula ferri cum dimidio nitri, & cumburetur Mars cum flammaes eruptione, quam neque ferrum neque nitrum per seliquefactum, exhibet. Non autem de immixtione crudi sulphuris; sed de ejus principio pingui, quod βλόγιστον alias dicitur, & quod ad perfecti metalli consistentiam requiritur, me locutum hactenus esse, quotus est quisque, qui non perspiciat? Longe melius, ne quid dissimulem, procedunt hactenus recensita experimenta quaedam, si non tam ferri crudi, quam chalybis ope perficiantur. Nam totum chalybificationis negotium in eo positum est, ut separata terra nimia, principio hoc φλογίστῳ largiter imbuatur ferrum. Hac ipsa chalybificatione magnetis naturam induit, aut confortatur saltim in eadem ferrum. Accipias modo baculum ferreum infra acuminatum, chalybificationem cum eo suscipias more consueto, postmodum per laminam ferream aliquoties vi percutias, ut scoriae secedant, & in hac parte acuminata limaturam ferri attrahet, & versus septentrionem se vertet. Quid si cum Nicol. Cabeo Ferrariensi in philosoph. magnet: c. 17. p. 63. qui hoc ipsum odoratus est, asseram, omnia instrumenta ferrea, quibus in igne utuntur artifices, nisi rubigine sint foedata, possidere eandem virtutem. Paradoxi quid prima fronte alere videbitur, si quam in igne accepit virtutem, ferrum, per vehementissimum ignem & destrui, dicam, satis luculento Indicio effluvia ista tam è magnete, quam ferro exeuntia, unius ejusdemque esse indolis. At enim vero ita se res habet. Per ignitionem in carbonibus communicatur ferro virtus, & destruitur etiam per eandem fortissimam. Equidem non solum ignis ejusmodi gaudet capacitate, cum teste abun de experientia, ferrum liberiori in aëre diu commorans, aut in terram sepultum tum successu temporis fieri magneticum, uti supra innui.

---

Samuel Theodor Quelmalz (with Johann Friedrich Crell), Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_magnete.
