# Dissertatio de magnete 14

Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/14

Sic cancelli ferrei, quibus muniuntur fenestrae, vetustiores, per centum praeter propter annos aëri expositi, tanta pollere vi magnetica, quam magnes robustissimus, dicuntur. Idem erit censendum, si in terram diu deponatur ferrum. Quemadmodum enim sulphuream quandam substantiam, quae in ferrum sese insinuare possit, in terra habitantem nemo negabit, qui saltem terram aut arenam, calcinavit, aut ex silicibus ignitis manifeste sulphureum odorem percepit unquam; ita de praesentia sulphuris in aëre nullum pene supererit dubium, si consideremus, aërem esse congeriem omnis generis effluviorum, pinguium, sulphureorum ex combustis lignis, arboribusque resiniferis &c. exhalantium, ut nulla de fulgure verba faciam. Neque heri aut nudius tertius sulphur cum pluvia ex aëre cecidit, vid. Theatr. Europ. fol. 967. ubi sulphuris frusta Laburgae, sub pugni magnitudine A. 1642. depluisse, commemoratur. Chronic. quoque Lips. pluviae meminit sulphureae die pentecost. 1621. cadentis hic Lips. Provoco tautum ad odorem sulphuris manifestum tempestate tonitruali evanescente. Ex unione autem spiritus acidi in aëre latitantis cum partibus pinguibus, sulphur generari, in aprico est. Quid ergo mirum, quod magnes armatus vel consortio ferri vires suas servet integras? Quid inquam mirum, quod magnes trahat ferrum, & ferrum magnetem. §. XVI. Nunc intelligis, ferrum affrictione & communicatione magnetis ejusdem vires multo magis & expeditius acquirere posse, cum ex aliis rebus, puta cornibus, carbonibus, crinibus &c. communicatio principii sulphurei expectanda sit. Nunc intelligis, quare ferrum magneti applicatum, rubiginem facile contrahat, & quare operatio hoc pacto magnetis infringatur per eandem. Neque ratio deficit, quare, autore Rolfinckio, magnetis vis debilitetur à fumo mercurii vivi. Neque latet, quare affrictu forti contrario vis, non ex toto, sed ex parte tantum corrumpatur, cum effluvia contrario motu procedant. §. XVII. Quo autem pacto conversio magnetis septentrionem versus ad liquidum sit ducenda, hoc opus, hic labor erit. Salva res est. Si omnes mundi plagas perlustremus, nullam tam divitem ac venis ferreis praegnantem esse septentrionali, adeo, ut hinc aliae regiones metallum hoc petere necesse habeant, inveniemus. Imo vegetabilia inde recipere ferri quasdam partes, vid. Hist. Acad. Reg. Paris. A. 1705. Vid. & D. Doct.

---

Samuel Theodor Quelmalz (with Johann Friedrich Crell), Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_magnete.
