Latin
15
Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete 15
Unproofread scanNot analysed yet
Adolphi Dissertat. de Thermis Hirschbergensibus. Quid? quod ipsum aërem ferrea quadam substantia esse in iis ipsis locis refertum, non videtur absurdi quid alere, cum coelitus aes depluisse constet. Vid. sis M. Marci à Kronl. Philos. vet. rest. vid, &Glauberi script. it. Plin. l. 2. hist. natur. c. 56. 57. Grimmae in Misn. tanta ferri moles coelo decidisse perhibetur, ut loco moveri non potuerit, vid. Beccher. supplem. p. 602. Unde &chymici, inprimis Kunkelius, se post aquae pluvialis purae inspissationem, relicto magmate liquato, bonae notae ferrum invenisse, tradunt. Non potest igitur non magnes ex sua natura hanc plagam versus se convertere. Hinc est, quod magnes &acus magnetica nunc coelum, nunc, atque ut plurimum, terram versus moveatur. Hinc est, quod non semper accurate polis terrae &coeli in diversis mundi locis, temporeque diverso respondeat. Hinc est quod in medio oceano deficiente terra, &per consequens, ferri in aëre substantia, titubet insigniter, nullamque interdum plagam certam in sua conversione observet, usque forte ad regionem, partibus serreis praegnantem appropinquet &c. §. XVIII. Tantum autem abest, ut me omni ex parte huic rei secisse satis, arbitrer, ut potius multa forte superesse, quae, qua phoenomena, qua causas, addi queant, non negem. Est namque magnes illustre imbecillitatis humanaedocumentum. Interim, quae ex quacunque parte nunc omissa fortassis erunt, si quando suerint, bonis avibus, à me inventa, communicare, ubi operae pretium iisdem facere potero, non detrectabo. Praedico simul singularem industriam ac studium, quod in inquirendis veris phaenomenis, qualitatibus &harum causis impendit sedulus naturae scrutator, Vir excellentiss. &experientiss. D. D. Pezold, Fautor ineus aetatem colendus, cui &varia in iisdem me debere, publice profiteor.