# Dissertatio de magnete 8

Samuel Theodor Quelmalz, Dissertatio de magnete, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-theodor-quelmalz/dissertatio-de-magnete/8

Verum enim vero nonne supponunt, quod tamen consentientibus plerisque supponendum erat minime, terram scilicet fixam & firmam habere sedem. Sique hoc concederem, unde quaeso tibi constat, quod poli terrae poris & fibris parallelis à septentrione austrum versus tendentibus pervii sint? Quaeso, cur non alia etiam corpora intra terrae globum latitantia eodem modo observantur constituta? cur non minera Saturni, Jovis, Veneris, Lunae, Solis & cuncta lapidosa virtutem possident magneticam! Ad cujus rei afferunt probationem, quod instrumenta ferrea, ignita prius, ac deinde terrae, non aliter tamen, quam versus polum septentrionalem & meridionalem inserta, ita in eadem disponantur, ut magnetis vires tam attraliendi ferrum, quam convertendi se ad polos, supplere possint, secus fieri asserentes, quando eadem orientem versus aut occidentem in terram sepeliuntur. At enim vero, quid opus est terrae mandare cum certo positu ferrum ignitum, removeas potius scorias igne contractas, trajiciendo illud per laminam ferream, seu secundum alios, per suberem, & videbis, illud per carbones candentes, antequam in terram fuerit collocatum, recensitas magnetis vires exercere. Sufficere tibi potest terebra ex chalybe confecta, quae si fuerit motu in ligno extalefacta, limat. ferri attrahet magnetis ad instar, licet in remissiori gradu, imo & eodem ac propemodum vehementiori, quemadmodum opificem hic Lipsiae novimus, terebra utentem magnetis ad instar ferrum appetentem. Annon igitur ignis & carbones candentes cum materia hac subtilissima aequales possident virtutes? Aut colloces ferrum quomodocunque & circa quamcunque regionem in terram, ibidem ad tempus relinquens, & nihilominus magnetis semper acquirit vires. Idem esto judicium, si liberiori aëri diu exponatur, nulla observata regione. Quid si dicerem. ferrum pro arbitrio nostro posse ad directionem polorum absque ulla magnetis opera disponi. Dubitas de hac assertione paradoxa satis? Fac, elimetur ferri vel fili ferrei crassioris paulo extremum alterum in cuspidem, alterum relinquatur, vel reddatur obtusum, & videbis cuspidatum extremum austrum, obtusum Boream petiturum. Transeat jam pars obtusior beneficio limae vel mallei in cuspidatam, & alterius extremi cuspis removeatur, mirum dictu, hac figurae inversione, ferrum quoque invertitur, ut idem extremum, quod antea obtusum boream sponte respexerat, jam cuspidatum ad austrum contendat & vice versa.

---

Samuel Theodor Quelmalz (with Johann Friedrich Crell), Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dissertatio_de_magnete.
