# de Partu Virginis 1.1131-1175

Sannazaro, de Partu Virginis, Lines 1.1131-1.1175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sannazaro/de-partu-virginis/1.1131

Tum Puero adstantes Lycidas et maximus Aegon,
Aegon, Getulis centum cui pascua campis,
centeni per rura greges Massyla vagantur:
ipse caput late, qua Bagrada, qua vagus errat
Triton, Cinyphiae qua devolvuntur arenae,
ingens agricolis, ingens pastoribus Aegon.
At Lycidas vix urbe sua, vix colle propinquo
cognitus, aequoreas carmen deflexit ad undas:
et tamen hi non voce pares, non viribus aequis,
inter adorantum choreas, plaususque deorum,
rustica septena modulantur carmina canna:
"Hoc erat, alme Puer, patriis quod noster in antris
Tityrus adtritae sprevit rude carmen avenae,
et cecinit dignas Romano consule silvas:
ultima Cumaei venit jam carminis aetas!
magna per exactos renovantur saecula cursus.
Scilicet haec Virgo, haec sunt Saturnia regna:
haec nova progenies caelo descendit ab alto,
progenies, per quam toto gens aurea mundo
surget, et in mediis palmes florebit aristis.
Qua duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
irrita perpetua solvent formidine terras:
et vetitum magni pandetur limen Olympi:
occidet et serpens, miseros quae prima parentes
elusit, portentificis imbuta venenis.
Tune deum vitam accipies? divisque videbis
permistos heroas, et ipse videberis illis?
pacatumque reges patriis virtutibus orbem?
Adspice felici diffusum lumine caelum,
camposque, fluviosque, ipsasque in montibus herbas:
adspice, venturo laetentur ut omnia saeclo.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera: nec magnos metuent armenta leones:
agnaque per gladios ibit secura nocentes:
bisque superfusos servabit tincta rubores.
Interea tibi, parve Puer, munuscula prima
Contingent, hederaeque, intermistique corymbi.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores
et durae quercus sudabunt roscida mella:
mella dabunt quercus: omnis feret omnia tellus.
At postquam firmata virum te fecerit aetas
et tua jam totum notescent facta per orbem:
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
delectos heroas: erunt etiam altera bella:
atque ingens Stygias ibis praedator ad undas.

---

Sannazaro, de Partu Virginis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sannazaro1.html.
