Latin
Lines 1.1361-1.1404
Sannazaro, de Partu Virginis 1.1361-1404
Not analysed yet
llla autem humanis quamvis latura ruinis
auxilium, finemque dies, gratissima quamvis
urbibus adveniat, totumque optanda per orbem:
fluminibus tamen, et nostris felicior undis
(si qua fides, si qua est veri prudentia Proteo)
ostendet roseos stellis ridentibus ortus.
Quandoquidem non divitias, non quaeret honores
ille Patris decus, ac virtus; mortalia postquam
membra sibi, et fragiles jam sponte induxerit artus.
Non sceptrum invadet Cyri: non Caspia regna
diripiet: non exuviis Babylona superbam
eruet: aut alto scandet Capitolia curru
militibus circum, et laeto comitante senatu.
Sed maris undisoni tractus, et litora longe
curva secans, media socios sibi quaeret in acta:
dispersosque mari nautas, nudosque colonos
undarum, sinuosa fretis jactare parantes
retia, vexatas aut jam reparare sagenas
sollicitos, Patris ad solium, ac sua tecta vocabit.
Atque ollis jus omne, potestatemque medendi
adjiciet: pellent morbos, dentesque retundent
vipereos: Orcique acies, ac monstra fugabunt.
Quin et custodes foribus radiantis Olympi
praeficiet: servare aditus, et claustra jubebit
aurea: queis non ulla queat vis saeva nocere
Eumenidum, durique umbrarum obsistere postes.
Tum sedes passim emeritis duodena per astra
instituet: distincta suos de more sequetur
turba duces: illi leges et sancta vocatis
jura dabunt, plausu sociorum, atque agmine laeti.
Felices, qui jam cymba, remisque relictis,
alta serenati conscendent culmina caeli.
Praeterea (si certa fides, nec vana futuri
gaudia) cognatas etiam spectabimus undas
lenaeos verti in latices: ea prima deum Rex
arcana, hos primos per signa ostendet honores
accepti late imperii. Mirabitur auctus
lympha suos, jussa insuetum spumare capaces
per pateras, largeque novum diffundere nectar,
et mensas hilarare, et felices hymenaeos.
Nec semel ille altum remis evectus in aequor,
cum jam frustrato socios rediisse labore
accipiet, praeda ingenti ditabit et udos
squamigerum strata cumulos exponet in alga.