Latin · ~8 min
Lines 1.561-1.609
Sannazaro, de Partu Virginis 1.561-609
Not analysed yet
Scilicet effusum tacitis de nubibus imbrem
lanigerum in tergus: germenque e stirpe vetustae
arboris exsurgens: incombustumque sonoro
igne rubum: et priscis stellam de patribus ortam.
Quae dum cuncta gravi venturi haud inscia visu
percurrit relegens, alto cum corde volutat
conceptus Virgo insolitos, et ab aethere lapsam
progeniem, pluviae in morem, quae vellere molli
excepta, haud ullos sonitus, nec murmura reddit.
Seque rubum, virgamque, alto se denique missam
sidus grande mari prorsum agnoscitque videtque:
non tamen ausa loqui tanto aut se ducere dignam
munere: sed tacito affectu tibi, maxime divum,
grates, Rector, agit, mentemque ad sidera tollit.
Et jam Luna cavum ter luce repleverat orbem,
ter solitas de more intrarat caeca latebras:
cum Virgo in patriam reditum parat, omnia quando
certa videt. Subeunt dilectae grata parentis
adloquia, adsuetaeque piis sermonibus aedes:
quaeque salutantis voces ac verba ministri
audiit, et primos excepit cella volatus:
cella choris superum lustrata, et cognita caelo.
Ergo iter inceptum, caris digressa propinquis,
Accelerat: relegitque viam per nota locorum.
Nec mora, nec requies usquam: nec lumina flectit,
(Caelicolum quamvis sacro circumdata coetu)
donec ad optatum pervenit sedula limen.
Atque ibi, dum consueta suo cum pectore versat
gaudia, paulatim maturi tempora ventris
adventare videt: scires jam Numen in illa
grande tegi; nullos adeo sentire dolores
dat superum Genitor, nullaque ex parte gravari.
Interea terra parta jam pace, marique,
Augustus pater aeratis bella impia portis
clauserat, et validis arctarat vincta catenis:
dumque suas regnator opes, viresque potentis
imperii, exhaustasque armis civilibus urbes
nosse cupit; magnum censeri jusserat orbem,
describi populos late, numerumque referri
cunctorum ad sese capitum, quae maxima tellus
sustinet, et rapido complectitur aequore Nereus.
Ergo omnes lex una movet: sua nomina mittunt,
qui montes, Aurora, tuos, regna illa feracis
Armeniae, qui convalles, atque alta Niphatae
saxa tenent, longe pictis gens nota pharetris,
gens fines lustrare suos non segnis, et arcu,
qua vagus Euphrates, qua devius exit Araxes,
felices tractus, et late munere divum
concessos defendere agros bene olentis amomi.