Latin · ~8 min
Lines 1.92-1.139
Sannazaro, de Partu Virginis 1.92-139
Not analysed yet
Ergo age, nubivagos molire per aera gressus,
deveniensque locum, castas haec jussus ad aures
effare: et pulchris cunctantem hortatibus imple:
quandoquidem genus e Stygiis mortale tenebris
eripere est animus, saevosque arcere labores."
Dixerat. Ille altum Zephyris per inane vocatis
carpit iter, scindit nebulas, atque aera tranat
ima petens, pronusque leves vix commovet alas.
Qualis, ubi ex alto notis Maeandria ripis
prospexit vada, seu placidi stagna ampla Caystri,
praecipitem sese candenti corpore cycnus
mittit agens: jamque implumis, segnisque videtur
ipse sibi, donec tandem potiatur amatis
victor aquis: sic ille auras, nubesque secabat.
Ast ubi palmiferac tractu stetit altus Idumes:
Reginam haud humiles volventem pectore curas
adspicit; atque illi veteres de more Sibyllae
in manibus: tum siqua aevo reseranda nepotum
fatidici casto cecinerunt pectore vates.
Ipsam autem securam animi laetamque videres
auctorem sperare suum: namque adfore tempus,
quo Sacer aethereis delapsus Spiritus astris
incorrupta piae compleret viscera Matris,
audierat. Proh, quanta alti reverentia caeli
virgineo in vultu est! Oculos dejecta modestos
suspirat: matremque Dei venientis adorat:
felicemque illam, humana nec lege creatam
saepe vocat: nec dum ipsa suos jam sentit honores,
cum subito ex alto juvenis demissus Olympo
purpureos retegit vultus, numenque professus
incessuque habituque, ingentes explicat alas,
ac tectis late insuetum diffundit odorem.
Mox prior haec: "Oculis salve lux debita nostris,
jampridem notum caelo jubar, optima Virgo:
cui sese tot dona, tot explicuere merenti
divitiae superum: quidquid rectique, probique
aeterna de mente fluit: purissima quidquid
ad terras summo veniens Sapientia caelo
fert secum, et plenis exundans Gratia rivis.
Te Genitor stabili firmam sibi lege sacravit,
perpetuos genitor cursus qui dirigit astris,
mansuramque tuo fixit sub pectore sedem.
Idcirco coetus inter veneranda pudicos
una es, quam latis caeli in regionibus olim
tot divum celebrent voces. Proh gaudia terris
quanta dabis! quantis hominum succurrere votis
incipies!" Stupuit confestim exterrita Virgo,
demisitque oculos, totosque expalluit artus.