# De statica medicina 17

Santorio Santorio, De statica medicina, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/17

Obserua mane post aliquam pleniorem caenam illam maiorem perspirationem, quae in teipso duodecim horarum spatio fieri possit: esto esse quinquaginta vncias: alio mane; sed post ieiunium, hac tamen lege, ne in prandio praeteritae diei excesseris, idem obserua; ponamus esse viginti; hoc praecognito, eligas illam cibi, & aliarum causarum non naturalium moderationem, quae te admedium inter quinquaginta & viginti quotidie ducere poterit; medium erit triginta quinque vnciarum; hoc modo sanissimam, & diutissimam seù centum annorum vitam duces. LXV. Corpora quoque virorum sana & moderatissimo victu vtetia singulis mensibus fiunt solito ponderosiora, vnius scilicet dua rumvè librarum pondere, & redeunt ad consuetum pondus circà finem mensis, ad instar mulierum sed facta crisi per vrinam paulò copiosiorem, vel turbidiorem. LXVI. Ante dictam crisim menstrualem a somno factam, vel grauitas capitis, vel corporis lassitudo persentitur, & deinde pausò copiosiori vrina euacuata omnia sedantur. LXVII. Causae externae, quae prohibere solent perspiratione, sunt aer frigidus, caenosus, & humidus: natatio in frigida, cibi crassi, & viscidi; intermissio exercitij corporis, vel animi & in robustis nimia abstinentia à coltu. LXVIII. Frigus externum prohibet per spirationem in debili, quia eius calor dissipatur: in robusto verò auget: calor enim adimum retrahitur, duplicatur, & deinde natura roboratur, que deinde retenti perspirabilis pondus e vestigio absumit, & corpus sit & sentitur leuius. LXIX. Stahilior, & diuturnior est sanitas illius corporis, cuius pondus multorum annoru cursu neque augetur, neque minuitur, quam cuius pondus annuatim variatur. ReLXX. Reditus ad consuetam grauitate crudorum succorum additamento est malus: coctoru vero est saluberrimus. LXXI. Sanum fieri minoris ponderis solito, eadem supposit a viuedi ratione, malum: amissum.n.quod erat salubre non est remissum. LXXII. Excrementa alui concocta sunt multae molis, sed exigui ponderis: supernatat ob aerem inclusum, & quae vna vice excernuntur, nunquam librae trientem excedunt.

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
