Latin
XXXVII
Santorio Santorio, De statica medicina 28
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Adiapneustia non calefacit interna viscera, nisi perspirabile fiat acre ob moram, vel à calore extraneo, vel à motu violento. XXXVIII. Dum frigus superuenit ca lori aestiuo, nimij coitus noxa vix percipitur, si vero aer iterum incalescat, detrimentum praeteriti erroris non leue sentitur. XXXIX. Coitus non immoderati maleficium, aere frigido concentrante calorem, aequali beneficio compensari solet, XL. In noctibus aestiuis corpora ad febrem maxime disponuntur ob aeris varietatem: ineunte V enim nocte aer est accensus: in- verè tempesta verò nocte est temeperatior: in aurora frigidus, vndè solitum perspirabile in correptis somno &stragulis de nudatis cohibetur, &corpora ponderosiora fiunt, quod noctibus hyemalibus non euenit.