# De statica medicina 50

Santorio Santorio, De statica medicina, DE SOMNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/50

bntl / Somnus inquietus impedire solet trientem solitae perspirationis. VI. In somno placido perspiratio aliquando maior est, datt temporis paritate, quamn exercitio violento. VII. In somno matutino, sed poracta prima coctione, libra perssi rabilium excrementorum horae spatio: non peracta, nec quadrans exhalare solet. τῷ υi Quae VIII. Quae impediunt somnum, impediunt quoque perspirationem cocti perspirabilis. IX. Somni breues fiunt ab acrimonia perspirabilis retenti: per spirabile vero saepe retinetur, quando natura alijs internis muneribus plus solito est occupata. Sitis quoque obliuiscimur, dum occupamur meiendo, vel faeces excernendo vel in alijs mu neribus obeundis: natura enim vni rei valdè intenta, aliarum ferè obliuiscitur. Xi. Acrimonia perspirabilis retenti, vel sępissime petit caput, turbat somnum, & partium superiorum perspirationem diuertit. XII. Si quis à somno sentiatbia chia dolentia, vel plus solito defatigata, significat corpusi se maioris ponderis quàm natura diu ferre possit. Qui XIII. Qui dormiunt pedibus ac coxis detectis noctis spatio libra perspirabilis exhalare pro hibetur. XLV.

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
