Latin
XXXIII
Santorio Santorio, De statica medicina 56
Unproofread scanNot analysed yet
Qui aegris dant serapia, vel medicamenta horis optimae perspirationis, quae solet esse à somno duarum horarum spatio, laedunt: horis vero sequentibus prosunt. XXXVII. In paroxysmis pandiculationes, &oscitationes non significant caloris concentratione, sed excretionem acrium copiosorum perspirabilium retentoru, XXXVIII. Hora dormitionis meridianae a cibo corpora aliquando libram, aliquando selibram excrementorum occultè perspi rabilium excernere solent: libram, si aliquid perspirationis hesternae diei retentum sit: selibram, si nihil. XXXIX. Si aliquid hesternae perspira tionis sit retentum, &per som nu meridianum illud omnino non excernatur, statim à somno persetitur magnu capitis pondus magnusque dolor grauatiuus, XL. Si quattuor horis à somni ini tio cibus corrumpatur, statim haec duo mala se inuicem consequentia contingunt, prohibita perspiratio, &vigilia.