# De statica medicina 56

Santorio Santorio, De statica medicina, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/56

Qui aegris dant serapia, vel medicamenta horis optimae perspirationis, quae solet esse à somno duarum horarum spatio, laedunt: horis vero sequentibus prosunt. XXXVII. In paroxysmis pandiculationes, & oscitationes non significant caloris concentratione, sed excretionem acrium copiosorum perspirabilium retentoru, XXXVIII. Hora dormitionis meridianae a cibo corpora aliquando libram, aliquando selibram excrementorum occultè perspi rabilium excernere solent: libram, si aliquid perspirationis hesternae diei retentum sit: selibram, si nihil. XXXIX. Si aliquid hesternae perspira tionis sit retentum, & per som nu meridianum illud omnino non excernatur, statim à somno persetitur magnu capitis pondus magnusque dolor grauatiuus, XL. Si quattuor horis à somni ini tio cibus corrumpatur, statim haec duo mala se inuicem consequentia contingunt, prohibita perspiratio, & vigilia.

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
