# De statica medicina 6

Santorio Santorio, De statica medicina, SANCTORIANAE ARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/6

Pondus, necnon copia minuitur, aut euacuatione crudi sensibilis, vel insensibilis, aut coctisensibilis, vel insensibilis: haec est salubris, illa tollit copiam, sed relinquit malam qua litatem. XX. Transpirationis insensibilis duae sunt species: altera fit statim à somno, facta cococtione, & post hanc augentur vires; altera, in vigilia: & haec eleuatur à crudo succo, & ob hanc flaccescunt: fit enim cum maiori, vel minori violentia, prout maior, vel minor est vigiliae motus. PerXXI. Perspiratio, quae salubriter aufert e corpore multum, idque inutile pondus, non est quae cum sudore sit, sed ille halitus inuisibilis, qualis hyeme vno die naturali ad quinquaginta vncias, & vltrà exhalare potest. XXII. Inuisibilis perspiratio fit vi sibilis, vel quando nutrimentum est nimium, vel quando calor languet, vel ob motum violentum. Perspiratio insensibilis iuncta cum sudore, mala: quia sudor fibrarum vires diminuit: dicitur aliquando bona, quia à maiori malo diuertit. XXIV. Quantò subtilior, & sine madore est inuisibilis perspiratio, tantò salubrior. XXV. Liquida omnia excrementa sunt grauiora; fundum petunt: crassa sunt leuiora, & innatant, qualia sunt foeces durae, crassae, sputamina, & alia id genus. XXVI. Liquida excrementa plus oneris, data magnitudinis paritate, a corpore auferunt, quam dura, & consistentia. XXVII. Liquida quoque cibaria sunt ponderosiora, & solida leuiora: panis, caro leuia; vinum, iusculum grauia. Tanti ponderis est vini cyathus, quanti vnus integer panis mole ferè triplo maior. Illa XXVIII. Illa viuentis conditio, dum sentitur corpus onerosum, quana plij do non est, peior est, quàm illa, dum sentitur quando est.

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
