Latin
EXERCITIO
Santorio Santorio, De statica medicina 62
Unproofread scanNot analysed yet
EXERCITIO us, I cubis ET QVIETE al. SECTIO QUINTA. isiul APHORISMVS I. N motu violento cor pus occultè minus perspirat, quam in aurora post nouem vel decem horas ab assumpta coena. II. Quod in motu violento per poros euacuatur, est sudor &perspirabile occultum: sed vt violentum magna ex parteele uatur ex incoctis succis: raro enim tantum cocti perspirabilis in corpore colligitur, quantum per violentiam euacuatur. III. Sudor semper est à causaviolenta, &vt talis, (sicut Statica experimenta docent) impedit coctorum perspirabilium occultam excretionem. IV. Longe magis perspirat corpus in lecto quiescens, quam in lecto frequenti &crebra agitatione circumuolutum. Longo itinere minus defatigantur hilares, &iracundi, quam timidi, &moerentes: illi enim magis salubriter, hi vero minus perspirant. VI. Corpora quae à nimio exercitio illico cibantur, laeduntur: quia, vt defessa, &cibo grauata minus perspirant. VII. Exercitium post septimam vsque ad duodecimam horam ab assumpto cibo, magis resoluit insensibiliter horae spatio, quam tribus horis alterius temporis. VIII.