# De statica medicina 62

Santorio Santorio, De statica medicina, EXERCITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/62

EXERCITIO us, I cubis ET QVIETE al. SECTIO QUINTA. isiul APHORISMVS I. N motu violento cor pus occultè minus perspirat, quam in aurora post nouem vel decem horas ab assumpta coena. II. Quod in motu violento per poros euacuatur, est sudor & perspirabile occultum: sed vt violentum magna ex parteele uatur ex incoctis succis: raro enim tantum cocti perspirabilis in corpore colligitur, quantum per violentiam euacuatur. III. Sudor semper est à causaviolenta, & vt talis, (sicut Statica experimenta docent) impedit coctorum perspirabilium occultam excretionem. IV. Longe magis perspirat corpus in lecto quiescens, quam in lecto frequenti & crebra agitatione circumuolutum. Longo itinere minus defatigantur hilares, & iracundi, quam timidi, & moerentes: illi enim magis salubriter, hi vero minus perspirant. VI. Corpora quae à nimio exercitio illico cibantur, laeduntur: quia, vt defessa, & cibo grauata minus perspirant. VII. Exercitium post septimam vsque ad duodecimam horam ab assumpto cibo, magis resoluit insensibiliter horae spatio, quam tribus horis alterius temporis. VIII.

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
