Latin
EXERCITIO
Santorio Santorio, De statica medicina 66
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Natatio statim post exercitium violentum, mala: valdon. impedit perspirationem. XXV. Exercitium violentum vbi spirat ventus, malum. XXVI. Aevento adiapneustia: à motu acrimonia. EquitaXXVII Equitatio respicit magis perspirabile partium corporis supra lumbos, quam infra; inter autem equitationes tolutans saluberrima, sicut succussans insaluberrima. XXVIII. Vectio in lectica, necnonin cymba corpora minus disponit ad debitam perspirationem quam deambulatio. XXIX. Cymbae; &lecticae motus si diu duret, saluberrimus, tunc solum ad debitam perspirationem mirificè disponit. XXX. Vectio in curru omnium violentissima est: non enim solum perspirabile incoctum exspirare facit, sed etiam solidas corporis partes, &maximè re. nes offendit. XXXI. Saltus primo vires ad intra trahit, deinde ad extra cum impetu propellit, &cum violentia coctum simul cum incocto expellit. Disci XXXII. Disci exercitium compositum ex motu moderato &violento, deambulatione scilicet &agitatione brachiorum perspirationi conducit.