# De statica medicina 66

Santorio Santorio, De statica medicina, EXERCITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/66

XXIV. Natatio statim post exercitium violentum, mala: valdon.impedit perspirationem. XXV. Exercitium violentum vbi spirat ventus, malum. XXVI. Aevento adiapneustia: à motu acrimonia. EquitaXXVII Equitatio respicit magis perspirabile partium corporis supra lumbos, quam infra; inter autem equitationes tolutans saluberrima, sicut succussans insaluberrima. XXVIII. Vectio in lectica, necnonin cymba corpora minus disponit ad debitam perspirationem quam deambulatio. XXIX. Cymbae; & lecticae motus si diu duret, saluberrimus, tunc solum ad debitam perspirationem mirificè disponit. XXX. Vectio in curru omnium violentissima est: non enim solum perspirabile incoctum exspirare facit, sed etiam solidas corporis partes, & maximè re. nes offendit. XXXI. Saltus primo vires ad intra trahit, deinde ad extra cum impetu propellit, & cum violentia coctum simul cum incocto expellit. Disci XXXII. Disci exercitium compositum ex motu moderato & violento, deambulatione scilicet & agitatione brachiorum perspirationi conducit.

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
