# De statica medicina 71

Santorio Santorio, De statica medicina, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/santorio-santorio/de-statica-medicina/71

Coitum non nocuisse, hęc indicant: vrina ęque cocta vt ante: corporis agilitas: respiratio facilior: & idem fere corporis pondus perseuerans, eadem tamen seruata eorum quae ingeruntur quantitate, & qualitate. Praesens vulnus immoderaticoitus est stomachi refrigeratio: futurum, prohibita peritus spiratio, vnde facile fiunt palue lin pitationes in supercilijs, & arunt. tubus, & deinde in membris obtinentibus principatum. XI. isch ostos. Coitus in aestate magis nocet: iisi non quia corpus magis perspinos rat, sed quia coctio, cum sit miielis nor, deperditum difficilius reqii sarcitur. Osi. XII. In actu venereo multum crudi perspiratur, & si diu du ssi ret, cruda transferuntur a cen tro ad corporis ambitum, fiunt obstructiones, & inde aluus cupprimitur. XIII. Quanto quis maiori coeundi cupiditate conflagrat, tanto eius vsus immoderatus minus laedit. XIV. Coitus immoderati detrimentum precipue manifestatu post somnum sequente; tuncn. ex Staticis experimetis cognoscitur perspirationem esse impedi tam, & cibum esse male digestum, necnon stomachum valde laesum. Coitus laedere solet primam coctionem, primo diminuendo perspirationis promptitudine, deinde in crudam qualitatem conuertendo cibum. XVI. Qui coitu vtitur, & sperma non emittit, minus debilita tur. Itidem si die sequenti vtatur, & emittat quod die praecedentifuit pręparatum, minus debilitatur. XVII. Illi qui coeundo, sperma ex studio non emittunt, in tumorem testiculoram facile incidunt: sperma enim est imperspirabile. XVIII. Coitus immoderatus post stomachum lędit magis oculos. XIX. Coitus immoderatus laedit visionem, quia ab oculis subducit maximam spirituum copiam; inde tunicae oculorum prędurae & rugosae, nec non meatus minus peruij redduntur. Adi Iehl Sectio Sexta. XX. estin A diminuta perspiratione

---

Santorio Santorio, De statica medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_statica_medicina.
