Latin
XXXIII
Santorio Santorio, De statica medicina 76
Unproofread scanNot analysed yet
DE ANIMI AFFECTIBVS. SECTIO SEPTIMA. APHORISMVS. I. Nter affectus animi, ira &pericharia corpora efficiunt leuiora: timor &męstitia grauiora: caeteri vero affectus vt his participantes operantur. II. Maerore, &timore perspirat leuius: ponderosius vero relinquitur: laetitia &ira vtrumque Hinc III. Hinc timentes, &męrentes facile obstructiones, partium duritiem, &affectus hypochondriacos patiuntur. IV. Qui ira vel laetitia afficiuntur nullam in itinere defatiga tionem persentiunt: eorum n. corpora facilè crassum perspirabile exhalant: quod non accidit, dum maerore vel timore vexantur. Perspirabile ponderosum plus iusto retentum ad męstitiam &timorem, leue vero ad lętitiam vel iram disponit. VI. Nihil magis reddit liberam perspiratione quam animi consolatio. VII Maestitia &timore facile me bra humore referta durescunt, VIII Maestitia &timor impediunt perspiratione crassorum excrementorum perspirabilium: &perspiratio impedita à quacunque causa męstiti a &timore facit. MaestiIX. Maestitia, si diu duret, carnes frigidas facit: impedit. n. ne perspirabilium crassa &frigida portio exhalet. Hinc febris, quae post longam mae stitiam suboritur, sudores frigidos, &vt plurimum laetales molitur.